|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod lex nova non sit
duratura usque ad finem mundi. Quia ut apostolus dicit, I ad Cor.
XIII, cum venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte
est. Sed lex nova ex parte est, dicit enim apostolus ibidem, ex
parte cognoscimus, et ex parte prophetamus. Ergo lex nova evacuanda
est, alio perfectiori statu succedente.
2. Praeterea, dominus, Ioan. XVI, promisit discipulis suis in
adventu spiritus sancti Paracleti cognitionem omnis veritatis. Sed
nondum Ecclesia omnem veritatem cognoscit, in statu novi testamenti.
Ergo expectandus est alius status, in quo per spiritum sanctum omnis
veritas manifestetur.
3. Praeterea, sicut pater est alius a filio et filius a patre, ita
spiritus sanctus a patre et filio. Sed fuit quidam status conveniens
personae patris, scilicet status veteris legis, in quo homines
generationi intendebant. Similiter etiam est alius status conveniens
personae filii, scilicet status novae legis, in quo clerici,
intendentes sapientiae, quae appropriatur filio, principantur. Ergo
erit status tertius spiritus sancti, in quo spirituales viri
principabuntur.
4. Praeterea, dominus dicit, Matth. XXIV, praedicabitur hoc
Evangelium regni in universo orbe, et tunc veniet consummatio. Sed
Evangelium Christi iamdiu est praedicatum in universo orbe; nec tamen
adhuc venit consummatio. Ergo Evangelium Christi non est Evangelium
regni, sed futurum est aliud Evangelium spiritus sancti, quasi alia
lex.
Sed contra est quod dominus dicit, Matth. XXIV, dico vobis quia
non praeteribit generatio haec donec omnia fiant, quod Chrysostomus
exponit de generatione fidelium Christi. Ergo status fidelium
Christi manebit usque ad consummationem saeculi.
Respondeo dicendum quod status mundi variari potest dupliciter. Uno
modo, secundum diversitatem legis. Et sic huic statui novae legis
nullus alius status succedet. Successit enim status novae legis statui
veteris legis tanquam perfectior imperfectiori. Nullus autem status
praesentis vitae potest esse perfectior quam status novae legis. Nihil
enim potest esse propinquius fini ultimo quam quod immediate in finem
ultimum introducit. Hoc autem facit nova lex, unde apostolus dicit,
ad Heb. X, habentes itaque, fratres, fiduciam in introitu
sanctorum in sanguine Christi, quam initiavit nobis viam novam,
accedamus ad eum. Unde non potest esse aliquis perfectior status
praesentis vitae quam status novae legis, quia tanto est unumquodque
perfectius, quanto ultimo fini propinquius. Alio modo status hominum
variari potest secundum quod homines diversimode se habent ad eandem
legem, vel perfectius vel minus perfecte. Et sic status veteris legis
frequenter fuit mutatus, cum quandoque leges optime custodirentur,
quandoque omnino praetermitterentur. Sic etiam status novae legis
diversificatur, secundum diversa loca et tempora et personas,
inquantum gratia spiritus sancti perfectius vel minus perfecte ab
aliquibus habetur. Non est tamen expectandum quod sit aliquis status
futurus in quo perfectius gratia spiritus sancti habeatur quam hactenus
habita fuerit, maxime ab apostolis, qui primitias spiritus
acceperunt, idest et tempore prius et ceteris abundantius, ut Glossa
dicit Rom. VIII.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut Dionysius dicit, in Eccl.
Hier., triplex est hominum status, primus quidem veteris legis;
secundus novae legis; tertius status succedit non in hac vita, sed in
patria. Sed sicut primus status est figuralis et imperfectus respectu
status evangelici, ita hic status est figuralis et imperfectus respectu
status patriae; quo veniente, iste status evacuatur, sicut ibi
dicitur, videmus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad
faciem.
Ad secundum dicendum quod, sicut Augustinus dicit in libro contra
Faustum, Montanus et Priscilla posuerunt quod promissio domini de
spiritu sancto dando non fuit completa in apostolis, sed in eis. Et
similiter Manichaei posuerunt quod fuit completa in Manichaeo, quem
dicebant esse spiritum Paracletum. Et ideo utrique non recipiebant
actus apostolorum, in quibus manifeste ostenditur quod illa promissio
fuit in apostolis completa, sicut dominus iterato eis promisit, Act.
I, baptizamini in spiritu sancto non post multos hos dies; quod
impletum legitur Act. II. Sed istae vanitates excluduntur per hoc
quod dicitur Ioan. VII, nondum erat spiritus datus, quia Iesus
nondum erat glorificatus, ex quo datur intelligi quod statim
glorificato Christo in resurrectione et ascensione, fuit spiritus
sanctus datus. Et per hoc etiam excluditur quorumcumque vanitas qui
dicerent esse expectandum aliud tempus spiritus sancti. Docuit autem
spiritus sanctus apostolos omnem veritatem de his quae pertinent ad
necessitatem salutis, scilicet de credendis et agendis. Non tamen
docuit eos de omnibus futuris eventibus, hoc enim ad eos non
pertinebat, secundum illud Act. I, non est vestrum nosse tempora
vel momenta, quae pater posuit in sua potestate.
Ad tertium dicendum quod lex vetus non solum fuit patris, sed etiam
filii, quia Christus in veteri lege figurabatur. Unde dominus
dicit, Ioan. V, si crederetis Moysi, crederetis forsitan et
mihi, de me enim ille scripsit. Similiter etiam lex nova non solum
est Christi, sed etiam spiritus sancti; secundum illud Rom.
VIII, lex spiritus vitae in Christo Iesu, et cetera. Unde non
est expectanda alia lex, quae sit spiritus sancti.
Ad quartum dicendum quod, cum Christus statim in principio
evangelicae praedicationis dixerit, appropinquavit regnum caelorum,
stultissimum est dicere quod Evangelium Christi non sit Evangelium
regni. Sed praedicatio Evangelii Christi potest intelligi
dupliciter. Uno modo, quantum ad divulgationem notitiae Christi, et
sic praedicatum fuit Evangelium in universo orbe etiam tempore
apostolorum, ut Chrysostomus dicit. Et secundum hoc, quod additur,
et tunc erit consummatio, intelligitur de destructione Ierusalem, de
qua tunc ad litteram loquebatur. Alio modo potest intelligi
praedicatio Evangelii in universo orbe cum pleno effectu, ita scilicet
quod in qualibet gente fundetur Ecclesia. Et ita, sicut dicit
Augustinus, in epistola ad Hesych., nondum est praedicatum
Evangelium in universo orbe, sed, hoc facto, veniet consummatio
mundi.
|
|