|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod lex nova non sit alia a
lege veteri. Utraque enim lex datur fidem Dei habentibus, quia sine
fide impossibile est placere Deo, ut dicitur Heb. XI. Sed eadem
fides est antiquorum et modernorum, ut dicitur in Glossa Matth.
XXI. Ergo etiam est eadem lex.
2. Praeterea, Augustinus dicit, in libro contra Adamantum
Manich. Discip., quod brevis differentia legis et Evangelii est
timor et amor. Sed secundum haec duo nova lex et vetus diversificari
non possunt, quia etiam in veteri lege proponuntur praecepta
caritatis; Lev. XIX, diliges proximum tuum; et Deut. VI,
diliges dominum Deum tuum. Similiter etiam diversificari non possunt
per aliam differentiam quam Augustinus assignat, contra Faustum,
quod vetus testamentum habuit promissa temporalia, novum testamentum
habet promissa spiritualia et aeterna. Quia etiam in novo testamento
promittuntur aliqua promissa temporalia; secundum illud Marc. X,
accipiet centies tantum in tempore hoc, domos et fratres, et cetera.
Et in veteri testamento sperabantur promissa spiritualia et aeterna;
secundum illud ad Heb. XI, nunc autem meliorem patriam appetunt,
idest caelestem, quod dicitur de antiquis patribus. Ergo videtur quod
nova lex non sit alia a veteri.
3. Praeterea, apostolus videtur distinguere utramque legem, ad
Rom. III, veterem legem appellans legem factorum, legem vero
novam appellans legem fidei. Sed lex vetus fuit etiam fidei; secundum
illud Heb. XI, omnes testimonio fidei probati sunt, quod dicit de
patribus veteris testamenti. Similiter etiam lex nova est lex
factorum, dicitur enim Matth. V, benefacite his qui oderunt vos;
et Luc. XXII, hoc facite in meam commemorationem. Ergo lex nova
non est alia a lege veteri.
Sed contra est quod apostolus dicit, ad Heb. VII, translato
sacerdotio, necesse est ut legis translatio fiat. Sed aliud est
sacerdotium novi et veteris testamenti, ut ibidem apostolus probat.
Ergo est etiam alia lex.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, omnis lex ordinat
conversationem humanam in ordine ad aliquem finem. Ea autem quae
ordinantur ad finem, secundum rationem finis dupliciter diversificari
possunt. Uno modo, quia ordinantur ad diversos fines, et haec est
diversitas speciei, maxime si sit finis proximus. Alio modo,
secundum propinquitatem ad finem vel distantiam ab ipso. Sicut patet
quod motus differunt specie secundum quod ordinantur ad diversos
terminos, secundum vero quod una pars motus est propinquior termino
quam alia, attenditur differentia in motu secundum perfectum et
imperfectum. Sic ergo duae leges distingui possunt dupliciter. Uno
modo, quasi omnino diversae, utpote ordinatae ad diversos fines,
sicut lex civitatis quae esset ordinata ad hoc quod populus
dominaretur, esset specie differens ab illa lege quae esset ad hoc
ordinata quod optimates civitatis dominarentur. Alio modo duae leges
distingui possunt secundum quod una propinquius ordinat ad finem, alia
vero remotius. Puta in una et eadem civitate dicitur alia lex quae
imponitur viris perfectis, qui statim possunt exequi ea quae pertinent
ad bonum commune; et alia lex de disciplina puerorum, qui sunt
instruendi qualiter postmodum opera virorum exequantur. Dicendum est
ergo quod secundum primum modum, lex nova non est alia a lege veteri,
quia utriusque est unus finis, scilicet ut homines subdantur Deo; est
autem unus Deus et novi et veteris testamenti, secundum illud Rom.
III, unus Deus est qui iustificat circumcisionem ex fide, et
praeputium per fidem. Alio modo, lex nova est alia a veteri. Quia
lex vetus est quasi paedagogus puerorum, ut apostolus dicit, ad Gal.
III, lex autem nova est lex perfectionis, quia est lex caritatis,
de qua apostolus dicit, ad Colos. III, quod est vinculum
perfectionis.
Ad primum ergo dicendum quod unitas fidei utriusque testamenti
attestatur unitati finis, dictum est enim supra quod obiectum
theologicarum virtutum, inter quas est fides, est finis ultimus. Sed
tamen fides habuit alium statum in veteri et in nova lege, nam quod
illi credebant futurum, nos credimus factum.
Ad secundum dicendum quod omnes differentiae quae assignantur inter
novam legem et veterem, accipiuntur secundum perfectum et imperfectum.
Praecepta enim legis cuiuslibet dantur de actibus virtutum. Ad
operanda autem virtutum opera aliter inclinantur imperfecti, qui nondum
habent virtutis habitum; et aliter illi qui sunt per habitum virtutis
perfecti. Illi enim qui nondum habent habitum virtutis, inclinantur
ad agendum virtutis opera ex aliqua causa extrinseca, puta ex
comminatione poenarum, vel ex promissione aliquarum extrinsecarum
remunerationum, puta honoris vel divitiarum vel alicuius huiusmodi.
Et ideo lex vetus, quae dabatur imperfectis, idest nondum consecutis
gratiam spiritualem, dicebatur lex timoris, inquantum inducebat ad
observantiam praeceptorum per comminationem quarundam poenarum. Et
dicitur habere temporalia quaedam promissa. Illi autem qui habent
virtutem, inclinantur ad virtutis opera agenda propter amorem
virtutis, non propter aliquam poenam aut remunerationem extrinsecam.
Et ideo lex nova, cuius principalitas consistit in ipsa spirituali
gratia indita cordibus, dicitur lex amoris. Et dicitur habere
promissa spiritualia et aeterna, quae sunt obiecta virtutis, praecipue
caritatis. Et ita per se in ea inclinantur, non quasi in extranea,
sed quasi in propria. Et propter hoc etiam lex vetus dicitur cohibere
manum, non animum, quia qui timore poenae ab aliquo peccato abstinet,
non simpliciter eius voluntas a peccato recedit, sicut recedit voluntas
eius qui amore iustitiae abstinet a peccato. Et propter hoc lex nova,
quae est lex amoris, dicitur animum cohibere. Fuerunt tamen aliqui in
statu veteris testamenti habentes caritatem et gratiam spiritus sancti,
qui principaliter expectabant promissiones spirituales et aeternas. Et
secundum hoc pertinebant ad legem novam. Similiter etiam in novo
testamento sunt aliqui carnales nondum pertingentes ad perfectionem
novae legis, quos oportuit etiam in novo testamento induci ad virtutis
opera per timorem poenarum, et per aliqua temporalia promissa. Lex
autem vetus etsi praecepta caritatis daret, non tamen per eam dabatur
spiritus sanctus, per quem diffunditur caritas in cordibus nostris, ut
dicitur Rom. V.
Ad tertium dicendum quod, sicut supra dictum est, lex nova dicitur
lex fidei, inquantum eius principalitas consistit in ipsa gratia quae
interius datur credentibus, unde dicitur gratia fidei. Habet autem
secundario aliqua facta et moralia et sacramentalia, sed in his non
consistit principalitas legis novae, sicut principalitas veteris legis
in eis consistebat. Illi autem qui in veteri testamento Deo fuerunt
accepti per fidem, secundum hoc ad novum testamentum pertinebant, non
enim iustificabantur nisi per fidem Christi, qui est auctor novi
testamenti. Unde et de Moyse dicit apostolus, ad Heb. XI, quod
maiores divitias aestimabat thesauro Aegyptiorum, improperium
Christi.
|
|