|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod lex nova legem veterem
non impleat. Impletio enim contrariatur evacuationi. Sed lex nova
evacuat, vel excludit observantias legis veteris, dicit enim
apostolus, ad Gal. V, si circumcidimini, Christus nihil vobis
proderit. Ergo lex nova non est impletiva veteris legis.
2. Praeterea, contrarium non est impletivum sui contrarii. Sed
dominus in lege nova proposuit quaedam praecepta contraria praeceptis
veteris legis. Dicitur enim Matth. V, audistis quia dictum est
antiquis, quicumque dimiserit uxorem suam, det ei libellum repudii.
Ego autem dico vobis, quicumque dimiserit uxorem suam, facit eam
moechari. Et idem consequenter patet in prohibitione iuramenti, et
etiam in prohibitione talionis, et in odio inimicorum. Similiter
etiam videtur dominus exclusisse praecepta veteris legis de discretione
ciborum, Matth. XV, non quod intrat in os, coinquinat hominem.
Ergo lex nova non est impletiva veteris.
3. Praeterea, quicumque contra legem agit, non implet legem. Sed
Christus in aliquibus contra legem fecit. Tetigit enim leprosum, ut
dicitur Matth. VIII, quod erat contra legem. Similiter etiam
videtur sabbatum pluries violasse, unde de eo dicebant Iudaei,
Ioan. IX, non est hic homo a Deo, qui sabbatum non custodit.
Ergo Christus non implevit legem. Et ita lex nova data a Christo,
non est veteris impletiva.
4. Praeterea, in veteri lege continebantur praecepta moralia,
caeremonialia et iudicialia, ut supra dictum est. Sed dominus,
Matth. V, ubi quantum ad aliqua legem implevit, nullam mentionem
videtur facere de iudicialibus et caeremonialibus. Ergo videtur quod
lex nova non sit totaliter veteris impletiva.
Sed contra est quod dominus dicit, Matth. V, non veni solvere
legem, sed adimplere. Et postea, subdit, iota unum, aut unus
apex, non praeteribit a lege, donec omnia fiant.
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, lex nova comparatur ad
veterem sicut perfectum ad imperfectum. Omne autem perfectum adimplet
id quod imperfecto deest. Et secundum hoc lex nova adimplet veterem
legem, inquantum supplet illud quod veteri legi deerat. In veteri
autem lege duo possunt considerari, scilicet finis; et praecepta
contenta in lege. Finis vero cuiuslibet legis est ut homines
efficiantur iusti et virtuosi, ut supra dictum est. Unde et finis
veteris legis erat iustificatio hominum. Quam quidem lex efficere non
poterat, sed figurabat quibusdam caeremonialibus factis, et
promittebat verbis. Et quantum ad hoc, lex nova implet veterem legem
iustificando virtute passionis Christi. Et hoc est quod apostolus
dicit, ad Rom. VIII, quod impossibile erat legi, Deus, filium
suum mittens in similitudinem carnis peccati, damnavit peccatum in
carne, ut iustificatio legis impleretur in nobis. Et quantum ad hoc,
lex nova exhibet quod lex vetus promittebat; secundum illud II ad
Cor. I, quotquot promissiones Dei sunt, in illo est, idest in
Christo. Et iterum quantum ad hoc etiam complet quod vetus lex
figurabat. Unde ad Colos. II dicitur de caeremonialibus quod erant
umbra futurorum, corpus autem Christi, idest, veritas pertinet ad
Christum. Unde lex nova dicitur lex veritatis, lex autem vetus
umbrae vel figurae. Praecepta vero veteris legis adimplevit Christus
et opere, et doctrina. Opere quidem, quia circumcidi voluit, et
alia legalia observare, quae erant illo tempore observanda; secundum
illud Gal. IV, factum sub lege. Sua autem doctrina adimplevit
praecepta legis tripliciter. Primo quidem, verum intellectum legis
exprimendo. Sicut patet in homicidio et adulterio, in quorum
prohibitione Scribae et Pharisaei non intelligebant nisi exteriorem
actum prohibitum, unde dominus legem adimplevit, ostendendo etiam
interiores actus peccatorum cadere sub prohibitione. Secundo,
adimplevit dominus praecepta legis, ordinando quomodo tutius
observaretur quod lex vetus statuerat. Sicut lex vetus statuerat ut
homo non peiuraret, et hoc tutius observatur si omnino a iuramento
abstineat, nisi in casu necessitatis. Tertio, adimplevit dominus
praecepta legis, superaddendo quaedam perfectionis consilia, ut patet
Matth. XIX, ubi dominus dicenti se observasse praecepta veteris
legis, dicit, unum tibi deest. Si vis perfectus esse, vade et vende
omnia quae habes, et cetera.
Ad primum ergo dicendum quod lex nova non evacuat observantiam veteris
legis nisi quantum ad caeremonialia, ut supra habitum est. Haec autem
erant in figuram futuri. Unde ex hoc ipso quod caeremonialia praecepta
sunt impleta, perfectis his quae figurabantur, non sunt ulterius
observanda, quia si observarentur, adhuc significaretur aliquid ut
futurum et non impletum. Sicut etiam promissio futuri doni locum iam
non habet, promissione iam impleta per doni exhibitionem et per hunc
modum, caeremoniae legis tolluntur cum implentur.
Ad secundum dicendum quod, sicut Augustinus dicit, contra Faustum,
praecepta illa domini non sunt contraria praeceptis veteris legis quod
enim dominus praecepit de uxore non dimittenda, non est contrarium ei
quod lex praecepit. Neque enim ait lex, qui voluerit, dimittat
uxorem; cui esset contrarium non dimittere. Sed utique nolebat
dimitti uxorem a viro, qui hanc interposuit moram, ut in dissidium
animus praeceps libelli conscriptione refractus absisteret. Unde
dominus, ad hoc confirmandum ut non facile uxor dimittatur, solam
causam fornicationis excepit. Et idem etiam dicendum est in
prohibitione iuramenti, sicut dictum est. Et idem etiam patet in
prohibitione talionis. Taxavit enim modum vindictae lex, ut non
procederetur ad immoderatam vindictam, a qua dominus perfectius removit
eum quem monuit omnino a vindicta abstinere. Circa odium vero
inimicorum, removit falsum Pharisaeorum intellectum, nos monens ut
persona odio non haberetur, sed culpa. Circa discretionem vero
ciborum, quae caeremonialis erat, dominus non mandavit ut tunc non
observaretur, sed ostendit quod nulli cibi secundum suam naturam erant
immundi, sed solum secundum figuram, ut supra dictum est.
Ad tertium dicendum quod tactus leprosi erat prohibitus in lege, quia
ex hoc incurrebat homo quandam irregularitatis immunditiam, sicut et ex
tactu mortui, ut supra dictum est. Sed dominus, qui erat mundator
leprosi, immunditiam incurrere non poterat. Per ea autem quae fecit
in sabbato, sabbatum non solvit secundum rei veritatem, sicut ipse
magister in Evangelio ostendit, tum quia operabatur miracula virtute
divina, quae semper operatur in rebus; tum quia salutis humanae opera
faciebat, cum Pharisaei etiam saluti animalium in die sabbati
providerent; tum quia etiam ratione necessitatis discipulos excusavit
in sabbato spicas colligentes. Sed videbatur solvere secundum
superstitiosum intellectum Pharisaeorum, qui credebant etiam a
salubribus operibus esse in die sabbati abstinendum, quod erat contra
intentionem legis.
Ad quartum dicendum quod caeremonialia praecepta legis non
commemorantur Matth. V, quia eorum observantia totaliter excluditur
per impletionem, ut dictum est. De iudicialibus vero praeceptis
commemoravit praeceptum talionis, ut quod de hoc diceretur, de omnibus
aliis esset intelligendum. In quo quidem praecepto docuit legis
intentionem non esse ad hoc quod poena talionis quaereretur propter
livorem vindictae, quem ipse excludit, monens quod homo debet esse
paratus etiam maiores iniurias sufferre, sed solum propter amorem
iustitiae. Quod adhuc in nova lege remanet.
|
|