|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod lex nova in lege veteri
non contineatur. Lex enim nova praecipue in fide consistit, unde
dicitur lex fidei, ut patet Rom. III. Sed multa credenda
traduntur in nova lege quae in veteri non continentur. Ergo lex nova
non continetur in veteri.
2. Praeterea, quaedam Glossa dicit, Matth. V, super illud,
qui solverit unum de mandatis istis minimis, quod mandata legis sunt
minora, in Evangelio vero sunt mandata maiora. Maius autem non
potest contineri in minori. Ergo lex nova non continetur in veteri.
3. Praeterea, quod continetur in altero, simul habetur habito
illo. Si igitur lex nova contineretur in veteri, sequeretur quod,
habita veteri lege, habeatur et nova. Superfluum igitur fuit, habita
veteri lege, iterum dari novam. Non ergo nova lex continetur in
veteri.
Sed contra est quod, sicut dicitur Ezech. I, rota erat in rota,
idest novum testamentum in veteri, ut Gregorius exponit.
Respondeo dicendum quod aliquid continetur in alio dupliciter. Uno
modo, in actu, sicut locatum in loco. Alio modo, virtute, sicut
effectus in causa, vel complementum in incompleto, sicut genus
continet species potestate, et sicut tota arbor continetur in semine.
Et per hunc modum nova lex continetur in veteri, dictum est enim quod
nova lex comparatur ad veterem sicut perfectum ad imperfectum. Unde
Chrysostomus exponens illud quod habetur Marc. IV, ultro terra
fructificat primum herbam, deinde spicam, deinde plenum frumentum in
spica, sic dicit, primo herbam fructificat in lege naturae; postmodum
spicas in lege Moysi; postea plenum frumentum, in Evangelio. Sic
igitur est lex nova in veteri sicut fructus in spica.
Ad primum ergo dicendum quod omnia quae credenda traduntur in novo
testamento explicite et aperte, traduntur credenda in veteri
testamento, sed implicite sub figura. Et secundum hoc etiam quantum
ad credenda lex nova continetur in veteri.
Ad secundum dicendum quod praecepta novae legis dicuntur esse maiora
quam praecepta veteris legis, quantum ad explicitam manifestationem.
Sed quantum ad ipsam substantiam praeceptorum novi testamenti, omnia
continentur in veteri testamento. Unde Augustinus dicit, contra
Faustum, quod pene omnia quae monuit vel praecepit dominus, ubi
adiungebat, ego autem dico vobis, inveniuntur etiam in illis veteribus
libris. Sed quia non intelligebant homicidium nisi peremptionem
corporis humani, aperuit dominus omnem iniquum motum ad nocendum
fratri, in homicidii genere deputari. Et quantum ad huiusmodi
manifestationes, praecepta novae legis dicuntur maiora praeceptis
veteris legis. Nihil tamen prohibet maius in minori virtute
contineri, sicut arbor continetur in semine.
Ad tertium dicendum quod illud quod implicite datum est, oportet
explicari. Et ideo post veterem legem latam, oportuit etiam novam
legem dari.
|
|