|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod lex nova sit gravior
quam lex vetus. Matth. enim V, super illud, qui solverit unum de
mandatis his minimis, dicit Chrysostomus, mandata Moysi in actu
facilia sunt, non occides, non adulterabis. Mandata autem Christi,
idest, non irascaris, non concupiscas, in actu difficilia sunt.
Ergo lex nova est gravior quam vetus.
2. Praeterea, facilius est terrena prosperitate uti quam
tribulationes perpeti. Sed in veteri testamento observationem veteris
legis consequebatur prosperitas temporalis, ut patet Deut.
XXVIII. Observatores autem novae legis consequitur multiplex
adversitas, prout dicitur II ad Cor. VI, exhibeamus nosmetipsos
sicut Dei ministros in multa patientia, in tribulationibus, in
necessitatibus, in angustiis, et cetera. Ergo lex nova est gravior
quam lex vetus.
3. Praeterea, quod se habet ex additione ad alterum, videtur esse
difficilius. Sed lex nova se habet ex additione ad veterem. Nam lex
vetus prohibuit periurium, lex nova etiam iuramentum, lex vetus
prohibuit discidium uxoris sine libello repudii, lex autem nova omnino
discidium prohibuit, ut patet Matth. V, secundum expositionem
Augustini. Ergo lex nova est gravior quam vetus.
Sed contra est quod dicitur Matth. XI, venite ad me omnes qui
laboratis et onerati estis. Quod exponens Hilarius dicit, legis
difficultatibus laborantes, et peccatis saeculi oneratos, ad se
advocat. Et postmodum de iugo Evangelii subdit, iugum enim meum
suave est, et onus meum leve. Ergo lex nova est levior quam vetus.
Respondeo dicendum quod circa opera virtutis, de quibus praecepta
legis dantur, duplex difficultas attendi potest. Una quidem ex parte
exteriorum operum, quae ex seipsis quandam difficultatem habent et
gravitatem. Et quantum ad hoc, lex vetus est multo gravior quam
nova, quia ad plures actus exteriores obligabat lex vetus in
multiplicibus caeremoniis, quam lex nova, quae praeter praecepta legis
naturae, paucissima superaddidit in doctrina Christi et apostolorum;
licet aliqua sint postmodum superaddita ex institutione sanctorum
patrum. In quibus etiam Augustinus dicit esse moderationem
attendendam, ne conversatio fidelium onerosa reddatur. Dicit enim,
ad inquisitiones Ianuarii, de quibusdam, quod ipsam religionem
nostram, quam in manifestissimis et paucissimis celebrationum
sacramentis Dei misericordia voluit esse liberam, servilibus premunt
oneribus, adeo ut tolerabilior sit conditio Iudaeorum, qui legalibus
sacramentis, non humanis praesumptionibus subiiciuntur. Alia autem
difficultas est circa opera virtutum in interioribus actibus, puta quod
aliquis opus virtutis exerceat prompte et delectabiliter. Et circa hoc
difficile est virtus, hoc enim non habenti virtutem est valde
difficile; sed per virtutem redditur facile. Et quantum ad hoc,
praecepta novae legis sunt graviora praeceptis veteris legis, quia in
nova lege prohibentur interiores motus animi, qui expresse in veteri
lege non prohibebantur in omnibus, etsi in aliquibus prohiberentur; in
quibus tamen prohibendis poena non apponebatur. Hoc autem est
difficillimum non habenti virtutem, sicut etiam philosophus dicit, in
V Ethic., quod operari ea quae iustus operatur, facile est; sed
operari ea eo modo quo iustus operatur, scilicet delectabiliter et
prompte, est difficile non habenti iustitiam. Et sic etiam dicitur I
Ioan. V, quod mandata eius gravia non sunt, quod exponens
Augustinus dicit quod non sunt gravia amanti, sed non amanti sunt
gravia.
Ad primum ergo dicendum quod auctoritas illa expresse loquitur de
difficultate novae legis quantum ad expressam cohibitionem interiorum
motuum.
Ad secundum dicendum quod adversitates quas patiuntur observatores
novae legis, non sunt ab ipsa lege impositae. Sed tamen propter
amorem, in quo ipsa lex consistit, faciliter tollerantur, quia sicut
Augustinus dicit, in libro de verbis domini, omnia saeva et immania
facilia et prope nulla efficit amor.
Ad tertium dicendum quod illae additiones ad praecepta veteris legis,
ad hoc ordinantur ut facilius impleatur quod vetus lex mandabat, sicut
Augustinus dicit. Et ideo per hoc non ostenditur quod lex nova sit
gravior, sed magis quod sit facilior.
|
|