|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod lex nova nullos
exteriores actus debeat praecipere vel prohibere. Lex enim nova est
Evangelium regni; secundum illud Matth. XXIV, praedicabitur hoc
Evangelium regni in universo orbe. Sed regnum Dei non consistit in
exterioribus actibus, sed solum in interioribus; secundum illud Luc.
XVII, regnum Dei intra vos est; et Rom. XIV, non est regnum
Dei esca et potus, sed iustitia et pax et gaudium in spiritu sancto.
Ergo lex nova non debet praecipere vel prohibere aliquos exteriores
actus.
2. Praeterea, lex nova est lex spiritus, ut dicitur Rom.
VIII. Sed ubi spiritus domini, ibi libertas, ut dicitur II ad
Cor. III. Non est autem libertas ubi homo obligatur ad aliqua
exteriora opera facienda vel vitanda. Ergo lex nova non continet
aliqua praecepta vel prohibitiones exteriorum actuum.
3. Praeterea, omnes exteriores actus pertinere intelliguntur ad
manum, sicut interiores actus pertinent ad animum. Sed haec ponitur
differentia inter novam legem et veterem, quod vetus lex cohibet
manum, sed lex nova cohibet animum. Ergo in lege nova non debent poni
prohibitiones et praecepta exteriorum actuum, sed solum interiorum.
Sed contra est quod per legem novam efficiuntur homines filii lucis,
unde dicitur Ioan. XII, credite in lucem, ut filii lucis sitis.
Sed filios lucis decet opera lucis facere, et opera tenebrarum
abiicere; secundum illud Ephes. V, eratis aliquando tenebrae, nunc
autem lux in domino. Ut filii lucis ambulate. Ergo lex nova quaedam
exteriora opera debuit prohibere, et quaedam praecipere.
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, principalitas legis novae
est gratia spiritus sancti, quae manifestatur in fide per dilectionem
operante. Hanc autem gratiam consequuntur homines per Dei filium
hominem factum, cuius humanitatem primo replevit gratia, et exinde est
ad nos derivata. Unde dicitur Ioan. I, verbum caro factum est; et
postea subditur, plenum gratiae et veritatis; et infra, de
plenitudine eius nos omnes accepimus, et gratiam pro gratia. Unde
subditur quod gratia et veritas per Iesum Christum facta est. Et
ideo convenit ut per aliqua exteriora sensibilia gratia a verbo
incarnato profluens in nos deducatur; et ex hac interiori gratia, per
quam caro spiritui subditur, exteriora quaedam opera sensibilia
producantur. Sic igitur exteriora opera dupliciter ad gratiam
pertinere possunt. Uno modo, sicut inducentia aliqualiter ad
gratiam. Et talia sunt opera sacramentorum quae in lege nova sunt
instituta, sicut Baptismus, Eucharistia, et alia huiusmodi. Alia
vero sunt opera exteriora quae ex instinctu gratiae producuntur. Et in
his est quaedam differentia attendenda. Quaedam enim habent
necessariam convenientiam vel contrarietatem ad interiorem gratiam,
quae in fide per dilectionem operante consistit. Et huiusmodi
exteriora opera sunt praecepta vel prohibita in lege nova, sicut
praecepta est confessio fidei, et prohibita negatio; dicitur enim
Matth. X, qui confitebitur me coram hominibus, confitebor et ego
eum coram patre meo. Qui autem negaverit me coram hominibus, negabo
et ego eum coram patre meo. Alia vero sunt opera quae non habent
necessariam contrarietatem vel convenientiam ad fidem per dilectionem
operantem. Et talia opera non sunt in nova lege praecepta vel
prohibita ex ipsa prima legis institutione; sed relicta sunt a
legislatore, scilicet Christo, unicuique, secundum quod aliquis
curam gerere debet. Et sic unicuique liberum est circa talia
determinare quid sibi expediat facere vel vitare; et cuicumque
praesidenti, circa talia ordinare suis subditis quid sit in talibus
faciendum vel vitandum. Unde etiam quantum ad hoc dicitur lex
Evangelii lex libertatis, nam lex vetus multa determinabat, et pauca
relinquebat hominum libertati determinanda.
Ad primum ergo dicendum quod regnum Dei in interioribus actibus
principaliter consistit, sed ex consequenti etiam ad regnum Dei
pertinent omnia illa sine quibus interiores actus esse non possunt.
Sicut si regnum Dei est interior iustitia et pax et gaudium
spirituale, necesse est quod omnes exteriores actus qui repugnant
iustitiae aut paci aut gaudio spirituali, repugnent regno Dei, et
ideo sunt in Evangelio regni prohibendi. Illa vero quae indifferenter
se habent respectu horum, puta comedere hos vel illos cibos, in his
non est regnum Dei, unde apostolus praemittit, non est regnum Dei
esca et potus.
Ad secundum dicendum quod, secundum philosophum, in I Metaphys.,
liber est qui sui causa est. Ille ergo libere aliquid agit qui ex
seipso agit. Quod autem homo agit ex habitu suae naturae convenienti,
ex seipso agit, quia habitus inclinat in modum naturae. Si vero
habitus esset naturae repugnans, homo non ageret secundum quod est
ipse, sed secundum aliquam corruptionem sibi supervenientem. Quia
igitur gratia spiritus sancti est sicut interior habitus nobis infusus
inclinans nos ad recte operandum, facit nos libere operari ea quae
conveniunt gratiae, et vitare ea quae gratiae repugnant. Sic igitur
lex nova dicitur lex libertatis dupliciter. Uno modo, quia non arctat
nos ad facienda vel vitanda aliqua, nisi quae de se sunt vel necessaria
vel repugnantia saluti, quae cadunt sub praecepto vel prohibitione
legis. Secundo, quia huiusmodi etiam praecepta vel prohibitiones
facit nos libere implere, inquantum ex interiori instinctu gratiae ea
implemus. Et propter haec duo lex nova dicitur lex perfectae
libertatis, Iac. I.
Ad tertium dicendum quod lex nova, cohibendo animum ab inordinatis
motibus, oportet quod etiam cohibeat manum ab inordinatis actibus, qui
sunt effectus interiorum motuum.
|
|