|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod lex nova insufficienter
exteriores actus ordinaverit. Ad legem enim novam praecipue pertinere
videtur fides per dilectionem operans; secundum illud ad Gal. V, in
Christo Iesu neque circumcisio aliquid valet neque praeputium, sed
fides quae per dilectionem operatur. Sed lex nova explicavit quaedam
credenda quae non erant in veteri lege explicita, sicut de fide
Trinitatis. Ergo etiam debuit superaddere aliqua exteriora opera
moralia, quae non erant in veteri lege determinata.
2. Praeterea, in veteri lege non solum instituta sunt sacramenta,
sed etiam aliqua sacra, ut supra dictum est. Sed in nova lege, etsi
sint instituta aliqua sacramenta, nulla tamen sacra instituta a domino
videntur, puta quae pertineant vel ad sanctificationem alicuius templi
aut vasorum, vel etiam ad aliquam solemnitatem celebrandam. Ergo lex
nova insufficienter exteriora ordinavit.
3. Praeterea, in veteri lege, sicut erant quaedam observantiae
pertinentes ad Dei ministros, ita etiam erant quaedam observantiae
pertinentes ad populum; ut supra dictum est, cum de caeremonialibus
veteris legis ageretur. Sed in nova lege videntur aliquae observantiae
esse datae ministris Dei, ut patet Matth. X, nolite possidere
aurum neque argentum, neque pecuniam in zonis vestris, et cetera quae
ibi sequuntur, et quae dicuntur Luc. IX et X. Ergo etiam
debuerunt aliquae observantiae institui in nova lege ad populum fidelem
pertinentes.
4. Praeterea, in veteri lege, praeter moralia et caeremonialia,
fuerunt quaedam iudicialia praecepta. Sed in lege nova non traduntur
aliqua iudicialia praecepta. Ergo lex nova insufficienter exteriora
opera ordinavit.
Sed contra est quod dominus dicit, Matth. VII, omnis qui audit
verba mea haec et facit ea, assimilabitur viro sapienti qui aedificavit
domum suam supra petram. Sed sapiens aedificator nihil omittit eorum
quae sunt necessaria ad aedificium. Ergo in verbis Christi
sufficienter sunt omnia posita quae pertinent ad salutem humanam.
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, lex nova in exterioribus
illa solum praecipere debuit vel prohibere, per quae in gratiam
introducimur, vel quae pertinent ad rectum gratiae usum ex
necessitate. Et quia gratiam ex nobis consequi non possumus, sed per
Christum solum, ideo sacramenta, per quae gratiam consequimur, ipse
dominus instituit per seipsum, scilicet Baptismum, Eucharistiam,
ordinem ministrorum novae legis, instituendo apostolos et septuaginta
duos discipulos, et poenitentiam, et matrimonium indivisibile.
Confirmationem etiam promisit per spiritus sancti missionem. Ex eius
etiam institutione apostoli leguntur oleo infirmos ungendo sanasse, ut
habetur Marc. VI. Quae sunt novae legis sacramenta. Rectus autem
gratiae usus est per opera caritatis. Quae quidem secundum quod sunt
de necessitate virtutis, pertinent ad praecepta moralia, quae etiam in
veteri lege tradebantur. Unde quantum ad hoc, lex nova super veterem
addere non debuit circa exteriora agenda. Determinatio autem
praedictorum operum in ordine ad cultum Dei, pertinet ad praecepta
caeremonialia legis; in ordine vero ad proximum, ad iudicialia; ut
supra dictum est. Et ideo, quia istae determinationes non sunt
secundum se de necessitate interioris gratiae, in qua lex consistit;
idcirco non cadunt sub praecepto novae legis, sed relinquuntur humano
arbitrio; quaedam quidem quantum ad subditos, quae scilicet pertinent
singillatim ad unumquemque; quaedam vero ad praelatos temporales vel
spirituales, quae scilicet pertinent ad utilitatem communem. Sic
igitur lex nova nulla alia exteriora opera determinare debuit
praecipiendo vel prohibendo, nisi sacramenta, et moralia praecepta
quae de se pertinent ad rationem virtutis, puta non esse occidendum,
non esse furandum, et alia huiusmodi.
Ad primum ergo dicendum quod ea quae sunt fidei, sunt supra rationem
humanam, unde in ea non possumus pervenire nisi per gratiam. Et
ideo, abundantiori gratia superveniente, oportuit plura credenda
explicari. Sed ad opera virtutum dirigimur per rationem naturalem,
quae est regula quaedam operationis humanae, ut supra dictum est. Et
ideo in his non oportuit aliqua praecepta dari ultra moralia legis
praecepta, quae sunt de dictamine rationis.
Ad secundum dicendum quod in sacramentis novae legis datur gratia,
quae non est nisi a Christo, et ideo oportuit quod ab ipso
institutionem haberent. Sed in sacris non datur aliqua gratia, puta
in consecratione templi vel altaris vel aliorum huiusmodi, aut etiam in
ipsa celebritate solemnitatum. Et ideo talia, quia secundum seipsa
non pertinent ad necessitatem interioris gratiae, dominus fidelibus
instituenda reliquit pro suo arbitrio.
Ad tertium dicendum quod illa praecepta dominus dedit apostolis non
tanquam caeremoniales observantias, sed tanquam moralia instituta. Et
possunt intelligi dupliciter. Uno modo, secundum Augustinum, in
libro de consensu Evangelist., ut non sint praecepta, sed
concessiones. Concessit enim eis ut possent pergere ad praedicationis
officium sine pera et baculo et aliis huiusmodi, tanquam habentes
potestatem necessaria vitae accipiendi ab illis quibus praedicabant,
unde subdit, dignus enim est operarius cibo suo. Non autem peccat,
sed supererogat, qui sua portat, ex quibus vivat in praedicationis
officio, non accipiens sumptum ab his quibus Evangelium praedicat,
sicut Paulus fecit. Alio modo possunt intelligi, secundum aliorum
sanctorum expositionem, ut sint quaedam statuta temporalia apostolis
data pro illo tempore quo mittebantur ad praedicandum in Iudaea ante
Christi passionem. Indigebant enim discipuli, quasi adhuc parvuli
sub Christi cura existentes, accipere aliqua specialia instituta a
Christo, sicut et quilibet subditi a suis praelatis, et praecipue
quia erant paulatim exercitandi ut temporalium sollicitudinem
abdicarent, per quod reddebantur idonei ad hoc quod Evangelium per
universum orbem praedicarent. Nec est mirum si, adhuc durante statu
veteris legis, et nondum perfectam libertatem spiritus consecutis,
quosdam determinatos modos vivendi instituit. Quae quidem statuta,
imminente passione, removit, tanquam discipulis iam per ea
sufficienter exercitatis. Unde Luc. XXII, dixit, quando misi
vos sine sacculo et pera et calceamentis, numquid aliquid defuit
vobis? At illi dixerunt, nihil. Dixit ergo eis, sed nunc qui habet
sacculum, tollat; similiter et peram. Iam enim imminebat tempus
perfectae libertatis, ut totaliter suo dimitterentur arbitrio in his
quae secundum se non pertinent ad necessitatem virtutis.
Ad quartum dicendum quod iudicialia etiam, secundum se considerata,
non sunt de necessitate virtutis quantum ad talem determinationem sed
solum quantum ad communem rationem iustitiae. Et ideo iudicialia
praecepta reliquit dominus disponenda his qui curam aliorum erant
habituri vel spiritualem vel temporalem. Sed circa iudicialia
praecepta veteris legis quaedam explanavit, propter malum intellectum
Pharisaeorum, ut infra dicetur.
|
|