|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod circa interiores actus
lex nova insufficienter hominem ordinaverit. Sunt enim decem praecepta
Decalogi ordinantia hominem ad Deum et proximum. Sed dominus solum
circa tria illorum aliquid adimplevit, scilicet circa prohibitionem
homicidii, et circa prohibitionem adulterii, et circa prohibitionem
periurii. Ergo videtur quod insufficienter hominem ordinaverit,
adimpletionem aliorum praeceptorum praetermittens.
2. Praeterea, dominus nihil ordinavit in Evangelio de iudicialibus
praeceptis nisi circa repudium uxoris, et circa poenam talionis, et
circa persecutionem inimicorum. Sed multa sunt alia iudicialia
praecepta veteris legis, ut supra dictum est. Ergo quantum ad hoc,
insufficienter vitam hominum ordinavit.
3. Praeterea, in veteri lege, praeter praecepta moralia et
iudicialia, erant quaedam caeremonialia. Circa quae dominus nihil
ordinavit. Ergo videtur insufficienter ordinasse.
4. Praeterea, ad interiorem bonam mentis dispositionem pertinet ut
nullum bonum opus homo faciat propter quemcumque temporalem finem. Sed
multa sunt alia temporalia bona quam favor humanus, multa etiam alia
sunt bona opera quam ieiunium, eleemosyna et oratio. Ergo
inconveniens fuit quod dominus docuit solum circa haec tria opera
gloriam favoris humani vitari, et nihil aliud terrenorum bonorum.
5. Praeterea, naturaliter homini inditum est ut sollicitetur circa
ea quae sunt sibi necessaria ad vivendum, in qua etiam sollicitudine
alia animalia cum homine conveniunt, unde dicitur Prov. VI, vade
ad formicam, o piger, et considera vias eius. Parat in aestate cibum
sibi, et congregat in messe quod comedat. Sed omne praeceptum quod
datur contra inclinationem naturae, est iniquum, utpote contra legem
naturalem existens. Ergo inconvenienter videtur dominus prohibuisse
sollicitudinem victus et vestitus.
6. Praeterea, nullus actus virtutis est prohibendus. Sed iudicium
est actus iustitiae; secundum illud Psalmi XCIII, quousque
iustitia convertatur in iudicium. Ergo inconvenienter videtur dominus
iudicium prohibuisse. Et ita videtur lex nova insufficienter hominem
ordinasse circa interiores actus.
Sed contra est quod Augustinus dicit, in libro de Serm. Dom. in
monte, considerandum est quia, cum dixit, qui audit verba mea haec,
satis significat sermonem istum domini omnibus praeceptis quibus
Christiana vita formatur, esse perfectum.
Respondeo dicendum quod, sicut ex inducta auctoritate Augustini
apparet, sermo quem dominus in monte proposuit, totam informationem
Christianae vitae continet. In quo perfecte interiores motus hominis
ordinantur. Nam post declaratum beatitudinis finem; et commendata
apostolica dignitate, per quos erat doctrina evangelica promulganda;
ordinat interiores hominis motus, primo quidem quantum ad seipsum; et
deinde quantum ad proximum. Quantum autem ad seipsum, dupliciter;
secundum duos interiores hominis motus circa agenda, qui sunt voluntas
de agendis, et intentio de fine. Unde primo ordinat hominis
voluntatem secundum diversa legis praecepta, ut scilicet abstineat
aliquis non solum ab exterioribus operibus quae sunt secundum se mala,
sed etiam ab interioribus, et ab occasionibus malorum. Deinde ordinat
intentionem hominis, docens quod in bonis quae agimus, neque quaeramus
humanam gloriam, neque mundanas divitias, quod est thesaurizare in
terra. Consequenter autem ordinat interiorem hominis motum quoad
proximum, ut scilicet eum non temerarie aut iniuste iudicemus, aut
praesumptuose; neque tamen sic simus apud proximum remissi, ut eis
sacra committamus, si sint indigni. Ultimo autem docet modum
adimplendi evangelicam doctrinam, scilicet implorando divinum
auxilium; et conatum apponendo ad ingrediendum per angustam portam
perfectae virtutis; et cautelam adhibendo ne a seductoribus
corrumpamur. Et quod observatio mandatorum eius est necessaria ad
virtutem, non autem sufficit sola confessio fidei, vel miraculorum
operatio, vel solus auditus.
Ad primum ergo dicendum quod dominus circa illa legis praecepta
adimpletionem apposuit, in quibus Scribae et Pharisaei non rectum
intellectum habebant. Et hoc contingebat praecipue circa tria
praecepta Decalogi. Nam circa prohibitionem adulterii et homicidii,
aestimabant solum exteriorem actum prohiberi, non autem interiorem
appetitum. Quod magis credebant circa homicidium et adulterium quam
circa furtum vel falsum testimonium, quia motus irae in homicidium
tendens, et concupiscentiae motus tendens in adulterium, videntur
aliqualiter nobis a natura inesse; non autem appetitus furandi, vel
falsum testimonium dicendi. Circa periurium vero habebant falsum
intellectum, credentes periurium quidem esse peccatum; iuramentum
autem per se esse appetendum et frequentandum, quia videtur ad Dei
reverentiam pertinere. Et ideo dominus ostendit iuramentum non esse
appetendum tanquam bonum; sed melius esse absque iuramento loqui, nisi
necessitas cogat.
Ad secundum dicendum quod circa iudicialia praecepta dupliciter
Scribae et Pharisaei errabant. Primo quidem, quia quaedam quae in
lege Moysi erant tradita tanquam permissiones, aestimabant esse per se
iusta, scilicet repudium uxoris, et usuras accipere ab extraneis. Et
ideo dominus prohibuit uxoris repudium, Matth. V; et usurarum
acceptionem, Luc. VI, dicens, date mutuum nihil inde sperantes.
Alio modo errabant credentes quaedam quae lex vetus instituerat
facienda propter iustitiam, esse exequenda ex appetitu vindictae; vel
ex cupiditate temporalium rerum; vel ex odio inimicorum. Et hoc in
tribus praeceptis. Appetitum enim vindictae credebant esse licitum,
propter praeceptum datum de poena talionis. Quod quidem fuit datum ut
iustitia servaretur, non ut homo vindictam quaereret. Et ideo
dominus, ad hoc removendum, docet animum hominis sic debere esse
praeparatum ut, si necesse sit, etiam paratus sit plura sustinere.
Motum autem cupiditatis aestimabant esse licitum, propter praecepta
iudicialia in quibus mandabatur restitutio rei ablatae fieri etiam cum
aliqua additione, ut supra dictum est. Et hoc quidem lex mandavit
propter iustitiam observandam, non ut daret cupiditati locum. Et ideo
dominus docet ut ex cupiditate nostra non repetamus, sed simus parati,
si necesse fuerit, etiam ampliora dare. Motum vero odii credebant
esse licitum, propter praecepta legis data de hostium interfectione.
Quod quidem lex statuit propter iustitiam implendam, ut supra dictum
est, non propter odia exsaturanda. Et ideo dominus docet ut ad
inimicos dilectionem habeamus, et parati simus, si opus fuerit, etiam
benefacere. Haec enim praecepta secundum praeparationem animi sunt
accipienda, ut Augustinus exponit.
Ad tertium dicendum quod praecepta moralia omnino in nova lege remanere
debebant, quia secundum se pertinent ad rationem virtutis. Praecepta
autem iudicialia non remanebant ex necessitate secundum modum quem lex
determinavit; sed relinquebatur arbitrio hominum utrum sic vel aliter
esset determinandum. Et ideo convenienter dominus circa haec duo
genera praeceptorum nos ordinavit. Praeceptorum autem caeremonialium
observatio totaliter per rei impletionem tollebatur. Et ideo circa
huiusmodi praecepta, in illa communi doctrina, nihil ordinavit.
Ostendit tamen alibi quod totus corporalis cultus qui erat determinatus
in lege, erat in spiritualem commutandus; ut patet Ioan. IV, ubi
dixit, venit hora quando neque in monte hoc neque in Ierosolymis
adorabitis patrem; sed veri adoratores adorabunt patrem in spiritu et
veritate.
Ad quartum dicendum quod omnes res mundanae ad tria reducuntur,
scilicet ad honores, divitias et delicias; secundum illud I Ioan.
II, omne quod est in mundo, concupiscentia carnis est, quod
pertinet ad delicias carnis; et concupiscentia oculorum, quod pertinet
ad divitias; et superbia vitae, quod pertinet ad ambitum gloriae et
honoris. Superfluas autem carnis delicias lex non repromisit, sed
magis prohibuit. Repromisit autem celsitudinem honoris, et
abundantiam divitiarum, dicitur enim Deut. XXVIII, si audieris
vocem domini Dei tui, faciet te excelsiorem cunctis gentibus, quantum
ad primum; et post pauca subdit, abundare te faciet omnibus bonis,
quantum ad secundum. Quae quidem promissa sic prave intelligebant
Iudaei, ut propter ea esset Deo serviendum, sicut propter finem.
Et ideo dominus hoc removit, docens primo, quod opera virtutis non
sunt facienda propter humanam gloriam. Et ponit tria opera, ad quae
omnia alia reducuntur, nam omnia quae aliquis facit ad refrenandum
seipsum in suis concupiscentiis, reducuntur ad ieiunium; quaecumque
vero fiunt propter dilectionem proximi, reducuntur ad eleemosynam;
quaecumque vero propter cultum Dei fiunt, reducuntur ad orationem.
Ponit autem haec tria specialiter quasi praecipua, et per quae homines
maxime solent gloriam venari. Secundo, docuit quod non debemus finem
constituere in divitiis, cum dixit, nolite thesaurizare vobis
thesauros in terra.
Ad quintum dicendum quod dominus sollicitudinem necessariam non
prohibuit, sed sollicitudinem inordinatam. Est autem quadruplex
inordinatio sollicitudinis vitanda circa temporalia. Primo quidem, ut
in eis finem non constituamus, neque Deo serviamus propter necessaria
victus et vestitus. Unde dicit, nolite thesaurizare vobis et cetera.
Secundo, ut non sic sollicitemur de temporalibus, cum desperatione
divini auxilii. Unde dominus dicit, scit pater vester quia his
omnibus indigetis. Tertio, ne sit sollicitudo praesumptuosa, ut
scilicet homo confidat se necessaria vitae per suam sollicitudinem posse
procurare, absque divino auxilio. Quod dominus removet per hoc quod
homo non potest aliquid adiicere ad staturam suam. Quarto, per hoc
quod homo sollicitudinis tempus praeoccupat, quia scilicet de hoc
sollicitus est nunc, quod non pertinet ad curam praesentis temporis,
sed ad curam futuri. Unde dicit, nolite solliciti esse in crastinum.
Ad sextum dicendum quod dominus non prohibet iudicium iustitiae, sine
quo non possent sancta subtrahi ab indignis. Sed prohibet iudicium
inordinatum, ut dictum est.
|
|