|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod inconvenienter in lege
nova consilia quaedam determinata sint proposita. Consilia enim dantur
de rebus expedientibus ad finem; ut supra dictum est, cum de consilio
ageretur. Sed non eadem omnibus expediunt. Ergo non sunt aliqua
consilia determinata omnibus proponenda.
2. Praeterea, consilia dantur de meliori bono. Sed non sunt
determinati gradus melioris boni. Ergo non debent aliqua determinata
consilia dari.
3. Praeterea, consilia pertinent ad perfectionem vitae. Sed
obedientia pertinet ad perfectionem vitae. Ergo inconvenienter de ea
consilium non datur in Evangelio.
4. Praeterea, multa ad perfectionem vitae pertinentia inter
praecepta ponuntur, sicut hoc quod dicitur, diligite inimicos
vestros; et praecepta etiam quae dedit dominus apostolis, Matth.
X. Ergo inconvenienter traduntur consilia in nova lege, tum quia non
omnia ponuntur; tum etiam quia a praeceptis non distinguuntur.
Sed contra, consilia sapientis amici magnam utilitatem afferunt;
secundum illud Prov. XXVII, unguento et variis odoribus
delectatur cor, et bonis amici consiliis anima dulcoratur. Sed
Christus maxime est sapiens et amicus. Ergo eius consilia maximam
utilitatem continent, et convenientia sunt.
Respondeo dicendum quod haec est differentia inter consilium et
praeceptum, quod praeceptum importat necessitatem, consilium autem in
optione ponitur eius cui datur. Et ideo convenienter in lege nova,
quae est lex libertatis, supra praecepta sunt addita consilia, non
autem in veteri lege, quae erat lex servitutis. Oportet igitur quod
praecepta novae legis intelligantur esse data de his quae sunt
necessaria ad consequendum finem aeternae beatitudinis, in quem lex
nova immediate introducit. Consilia vero oportet esse de illis per
quae melius et expeditius potest homo consequi finem praedictum. Est
autem homo constitutus inter res mundi huius et spiritualia bona, in
quibus beatitudo aeterna consistit, ita quod quanto plus inhaeret uni
eorum, tanto plus recedit ab altero, et e converso. Qui ergo
totaliter inhaeret rebus huius mundi, ut in eis finem constituat,
habens eas quasi rationes et regulas suorum operum, totaliter excidit a
spiritualibus bonis. Et ideo huiusmodi inordinatio tollitur per
praecepta. Sed quod homo totaliter ea quae sunt mundi abiiciat, non
est necessarium ad perveniendum in finem praedictum, quia potest homo
utens rebus huius mundi, dummodo in eis finem non constituat, ad
beatitudinem aeternam pervenire. Sed expeditius perveniet totaliter
bona huius mundi abdicando. Et ideo de hoc dantur consilia
Evangelii. Bona autem huius mundi, quae pertinent ad usum humanae
vitae, in tribus consistunt, scilicet in divitiis exteriorum bonorum,
quae pertinent ad concupiscentiam oculorum; in deliciis carnis, quae
pertinent ad concupiscentiam carnis; et in honoribus, quae pertinent
ad superbiam vitae; sicut patet I Ioan. II. Haec autem tria
totaliter derelinquere, secundum quod possibile est, pertinet ad
consilia evangelica. In quibus etiam tribus fundatur omnis religio,
quae statum perfectionis profitetur, nam divitiae abdicantur per
paupertatem; deliciae carnis per perpetuam castitatem; superbia vitae
per obedientiae servitutem. Haec autem simpliciter observata pertinent
ad consilia simpliciter proposita. Sed observatio uniuscuiusque eorum
in aliquo speciali casu, pertinet ad consilium secundum quid, scilicet
in casu illo. Puta cum homo dat aliquam eleemosynam pauperi quam dare
non tenetur, consilium sequitur quantum ad factum illud. Similiter
etiam quando aliquo tempore determinato a delectationibus carnis
abstinet ut orationibus vacet, consilium sequitur pro tempore illo.
Similiter etiam quando aliquis non sequitur voluntatem suam in aliquo
facto quod licite posset facere, consilium sequitur in casu illo, puta
si benefaciat inimicis quando non tenetur, vel si offensam remittat
cuius iuste posset exigere vindictam. Et sic etiam omnia consilia
particularia ad illa tria generalia et perfecta reducuntur.
Ad primum ergo dicendum quod praedicta consilia, quantum est de se
sunt omnibus expedientia, sed ex indispositione aliquorum contingit
quod alicui expedientia non sunt, quia eorum affectus ad haec non
inclinatur. Et ideo dominus, consilia evangelica proponens, semper
facit mentionem de idoneitate hominum ad observantiam consiliorum.
Dans enim consilium perpetuae paupertatis, Matth. XIX,
praemittit, si vis perfectus esse; et postea subdit, vade et vende
omnia quae habes. Similiter, dans consilium perpetuae castitatis,
cum dixit, sunt eunuchi qui castraverunt seipsos propter regnum
caelorum, statim subdit, qui potest capere, capiat. Et similiter
apostolus, I ad Cor. VII, praemisso consilio virginitatis,
dicit, porro hoc ad utilitatem vestram dico, non ut laqueum vobis
iniiciam.
Ad secundum dicendum quod meliora bona particulariter in singulis sunt
indeterminata. Sed illa quae sunt simpliciter et absolute meliora bona
in universali, sunt determinata. Ad quae etiam omnia illa
particularia reducuntur, ut dictum est.
Ad tertium dicendum quod etiam consilium obedientiae dominus
intelligitur dedisse in hoc quod dixit, et sequatur me; quem sequimur
non solum imitando opera, sed etiam obediendo mandatis ipsius;
secundum illud Ioan. X. Oves meae vocem meam audiunt, et sequuntur
me.
Ad quartum dicendum quod ea quae de vera dilectione inimicorum, et
similibus, dominus dicit Matth. V et Luc. VI, si referantur ad
praeparationem animi, sunt de necessitate salutis, ut scilicet homo
sit paratus benefacere inimicis, et alia huiusmodi facere, cum
necessitas hoc requirat. Et ideo inter praecepta ponuntur. Sed ut
aliquis hoc inimicis exhibeat prompte in actu, ubi specialis necessitas
non occurrit, pertinet ad consilia particularia, ut dictum est. Illa
autem quae ponuntur Matth. X, et Luc. IX, et X, fuerunt
quaedam praecepta disciplinae pro tempore illo, vel concessiones
quaedam, ut supra dictum est. Et ideo non inducuntur tanquam
consilia.
|
|