|
Consequenter considerandum est de exteriori principio humanorum
actuum, scilicet de Deo, prout ab ipso per gratiam adiuvamur ad recte
agendum. Et primo, considerandum est de gratia Dei; secundo, de
causa eius; tertio, de eius effectibus. Prima autem consideratio
erit tripartita, nam primo considerabimus de necessitate gratiae;
secundo, de ipsa gratia quantum ad eius essentiam; tertio, de eius
divisione. Circa primum quaeruntur decem. Primo, utrum absque
gratia possit homo aliquod verum cognoscere. Secundo, utrum absque
gratia Dei possit homo aliquod bonum facere vel velle. Tertio, utrum
homo absque gratia possit Deum diligere super omnia. Quarto, utrum
absque gratia possit praecepta legis observare. Quinto, utrum absque
gratia possit mereri vitam aeternam. Sexto, utrum homo possit se ad
gratiam praeparare sine gratia. Septimo, utrum homo sine gratia
possit resurgere a peccato. Octavo, utrum absque gratia possit homo
vitare peccatum. Nono, utrum homo gratiam consecutus possit, absque
alio divino auxilio, bonum facere et vitare peccatum. Decimo, utrum
possit perseverare in bono per seipsum.
|
|