|
1. Ad nonum sic proceditur. Videtur quod ille qui iam consecutus
est gratiam, per seipsum possit operari bonum et vitare peccatum,
absque alio auxilio gratiae. Unumquodque enim aut frustra est, aut
imperfectum, si non implet illud ad quod datur. Sed gratia ad hoc
datur nobis ut possimus bonum facere et vitare peccatum. Si igitur per
gratiam hoc homo non potest, videtur quod vel gratia sit frustra data,
vel sit imperfecta.
2. Praeterea, per gratiam ipse spiritus sanctus in nobis habitat;
secundum illud I ad Cor. III, nescitis quia templum Dei estis,
et spiritus Dei habitat in vobis? Sed spiritus sanctus, cum sit
omnipotens, sufficiens est ut nos inducat ad bene operandum, et ut nos
a peccato custodiat. Ergo homo gratiam consecutus potest utrumque
praedictorum absque alio auxilio gratiae.
3. Praeterea, si homo consecutus gratiam adhuc alio auxilio gratiae
indiget ad hoc quod recte vivat et a peccato abstineat, pari ratione et
si illud aliud auxilium gratiae consecutus fuerit, adhuc alio auxilio
indigebit. Procedetur ergo in infinitum, quod est inconveniens.
Ergo ille qui est in gratia, non indiget alio auxilio gratiae ad hoc
quod bene operetur et a peccato abstineat.
Sed contra est quod Augustinus dicit, in libro de natura et gratia,
quod sicut oculus corporis plenissime sanus, nisi candore lucis
adiutus, non potest cernere; sic et homo perfectissime etiam
iustificatus, nisi aeterna luce iustitiae divinitus adiuvetur, recte
non potest vivere. Sed iustificatio fit per gratiam; secundum illud
Rom. III. Iustificati gratis per gratiam ipsius. Ergo etiam
homo iam habens gratiam indiget alio auxilio gratiae ad hoc quod recte
vivat.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, homo ad recte
vivendum dupliciter auxilio Dei indiget. Uno quidem modo, quantum ad
aliquod habituale donum, per quod natura humana corrupta sanetur; et
etiam sanata elevetur ad operandum opera meritoria vitae aeternae, quae
excedunt proportionem naturae. Alio modo indiget homo auxilio gratiae
ut a Deo moveatur ad agendum. Quantum igitur ad primum auxilii
modum, homo in gratia existens non indiget alio auxilio gratiae quasi
aliquo alio habitu infuso. Indiget tamen auxilio gratiae secundum
alium modum, ut scilicet a Deo moveatur ad recte agendum. Et hoc
propter duo. Primo quidem, ratione generali, propter hoc quod,
sicut supra dictum est, nulla res creata potest in quemcumque actum
prodire nisi virtute motionis divinae. Secundo, ratione speciali,
propter conditionem status humanae naturae. Quae quidem licet per
gratiam sanetur quantum ad mentem, remanet tamen in ea corruptio et
infectio quantum ad carnem, per quam servit legi peccati, ut dicitur
ad Rom. VII. Remanet etiam quaedam ignorantiae obscuritas in
intellectu, secundum quam, ut etiam dicitur Rom. VIII, quid
oremus sicut oportet, nescimus. Propter varios enim rerum eventus,
et quia etiam nosipsos non perfecte cognoscimus, non possumus ad plenum
scire quid nobis expediat; secundum illud Sap. IX, cogitationes
mortalium timidae, et incertae providentiae nostrae. Et ideo necesse
est nobis ut a Deo dirigamur et protegamur, qui omnia novit et omnia
potest. Et propter hoc etiam renatis in filios Dei per gratiam,
convenit dicere, et ne nos inducas in tentationem, et, fiat voluntas
tua sicut in caelo et in terra, et cetera quae in oratione dominica
continentur ad hoc pertinentia.
Ad primum ergo dicendum quod donum habitualis gratiae non ad hoc datur
nobis ut per ipsum non indigeamus ulterius divino auxilio, indiget enim
quaelibet creatura ut a Deo conservetur in bono quod ab ipso accepit.
Et ideo si post acceptam gratiam homo adhuc indiget divino auxilio,
non potest concludi quod gratia sit in vacuum data, vel quod sit
imperfecta. Quia etiam in statu gloriae, quando gratia erit omnino
perfecta, homo divino auxilio indigebit. Hic autem aliqualiter gratia
imperfecta est, inquantum hominem non totaliter sanat, ut dictum est.
Ad secundum dicendum quod operatio spiritus sancti qua nos movet et
protegit, non circumscribitur per effectum habitualis doni quod in
nobis causat; sed praeter hunc effectum nos movet et protegit, simul
cum patre et filio.
Ad tertium dicendum quod ratio illa concludit quod homo non indigeat
alia habituali gratia.
|
|