|
1. Ad decimum sic proceditur. Videtur quod homo in gratia
constitutus non indigeat auxilio gratiae ad perseverandum.
Perseverantia enim est aliquid minus virtute, sicut et continentia,
ut patet per philosophum in VII Ethic. Sed homo non indiget alio
auxilio gratiae ad habendum virtutes, ex quo est iustificatus per
gratiam. Ergo multo minus indiget auxilio gratiae ad habendum
perseverantiam.
2. Praeterea, omnes virtutes simul infunduntur. Sed perseverantia
ponitur quaedam virtus. Ergo videtur quod, simul cum gratia infusis
aliis virtutibus, perseverantia detur.
3. Praeterea, sicut apostolus dicit, ad Rom. V, plus restitutum
est homini per donum Christi, quam amiserit per peccatum Adae. Sed
Adam accepit unde posset perseverare. Ergo multo magis nobis
restituitur per gratiam Christi ut perseverare possimus. Et ita homo
non indiget gratia ad perseverandum.
Sed contra est quod Augustinus dicit, in libro de perseverantia, cur
perseverantia poscitur a Deo, si non datur a Deo? An et ista
irrisoria petitio est, cum id ab eo petitur quod scitur non ipsum
dare, sed, ipso non dante, esse in hominis potestate? Sed
perseverantia petitur etiam ab illis qui sunt per gratiam sanctificati,
quod intelligitur cum dicimus, sanctificetur nomen tuum, ut ibidem
Augustinus confirmat per verba Cypriani. Ergo homo etiam in gratia
constitutus, indiget ut ei perseverantia a Deo detur.
Respondeo dicendum quod perseverantia tripliciter dicitur. Quandoque
enim significat habitum mentis per quem homo firmiter stat, ne
removeatur ab eo quod est secundum virtutem, per tristitias irruentes,
ut sic se habeat perseverantia ad tristitias sicut continentia ad
concupiscentias et delectationes ut philosophus dicit, in VII
Ethic. Alio modo potest dici perseverantia habitus quidam secundum
quem habet homo propositum perseverandi in bono usque in finem. Et
utroque istorum modorum, perseverantia simul cum gratia infunditur
sicut et continentia et ceterae virtutes. Alio modo dicitur
perseverantia continuatio quaedam boni usque ad finem vitae. Et ad
talem perseverantiam habendam homo in gratia constitutus non quidem
indiget aliqua alia habituali gratia, sed divino auxilio ipsum
dirigente et protegente contra tentationum impulsus, sicut ex
praecedenti quaestione apparet. Et ideo postquam aliquis est
iustificatus per gratiam, necesse habet a Deo petere praedictum
perseverantiae donum, ut scilicet custodiatur a malo usque ad finem
vitae. Multis enim datur gratia, quibus non datur perseverare in
gratia.
Ad primum ergo dicendum quod obiectio illa procedit de primo modo
perseverantiae, sicut et secunda obiectio procedit de secundo.
Unde patet solutio ad secundum.
Ad tertium dicendum quod, sicut Augustinus dicit, in libro de natura
et gratia, homo in primo statu accepit donum per quod perseverare
posset, non autem accepit ut perseveraret. Nunc autem per gratiam
Christi multi accipiunt et donum gratiae quo perseverare possunt, et
ulterius eis datur quod perseverent. Et sic donum Christi est maius
quam delictum Adae. Et tamen facilius homo per gratiae donum
perseverare poterat in statu innocentiae, in quo nulla erat rebellio
carnis ad spiritum, quam nunc possumus, quando reparatio gratiae
Christi, etsi sit inchoata quantum ad mentem, nondum tamen est
consummata quantum ad carnem. Quod erit in patria, ubi homo non solum
perseverare poterit, sed etiam peccare non poterit.
|
|