|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod homo possit velle et
facere bonum absque gratia. Illud enim est in hominis potestate cuius
ipse est dominus. Sed homo est dominus suorum actuum, et maxime eius
quod est velle, ut supra dictum est. Ergo homo potest velle et facere
bonum per seipsum absque auxilio gratiae.
2. Praeterea, unumquodque magis potest in id quod est sibi secundum
naturam, quam in id quod est sibi praeter naturam. Sed peccatum est
contra naturam, ut Damascenus dicit, in II libro, opus autem
virtutis est homini secundum naturam, ut supra dictum est. Cum igitur
homo per seipsum possit peccare, videtur quod multo magis per seipsum
possit bonum velle et facere.
3. Praeterea, bonum intellectus est verum, ut philosophus dicit,
in VI Ethic. Sed intellectus potest cognoscere verum per seipsum,
sicut et quaelibet alia res potest suam naturalem operationem per se
facere. Ergo multo magis homo potest per seipsum facere et velle
bonum.
Sed contra est quod apostolus dicit, Rom. IX, non est volentis,
scilicet velle, neque currentis, scilicet currere, sed miserentis
Dei. Et Augustinus dicit, in libro de Corrept. et gratia, quod
sine gratia nullum prorsus, sive cogitando, sive volendo et amando,
sive agendo, faciunt homines bonum.
Respondeo dicendum quod natura hominis dupliciter potest considerari,
uno modo, in sui integritate, sicut fuit in primo parente ante
peccatum; alio modo, secundum quod est corrupta in nobis post peccatum
primi parentis. Secundum autem utrumque statum, natura humana indiget
auxilio divino ad faciendum vel volendum quodcumque bonum, sicut primo
movente, ut dictum est. Sed in statu naturae integrae, quantum ad
sufficientiam operativae virtutis, poterat homo per sua naturalia velle
et operari bonum suae naturae proportionatum, quale est bonum virtutis
acquisitae, non autem bonum superexcedens, quale est bonum virtutis
infusae. Sed in statu naturae corruptae etiam deficit homo ab hoc quod
secundum suam naturam potest, ut non possit totum huiusmodi bonum
implere per sua naturalia. Quia tamen natura humana per peccatum non
est totaliter corrupta, ut scilicet toto bono naturae privetur; potest
quidem etiam in statu naturae corruptae, per virtutem suae naturae
aliquod bonum particulare agere, sicut aedificare domos, plantare
vineas, et alia huiusmodi; non tamen totum bonum sibi connaturale,
ita quod in nullo deficiat. Sicut homo infirmus potest per seipsum
aliquem motum habere; non tamen perfecte potest moveri motu hominis
sani, nisi sanetur auxilio medicinae. Sic igitur virtute gratuita
superaddita virtuti naturae indiget homo in statu naturae integrae
quantum ad unum, scilicet ad operandum et volendum bonum
supernaturale. Sed in statu naturae corruptae, quantum ad duo,
scilicet ut sanetur; et ulterius ut bonum supernaturalis virtutis
operetur, quod est meritorium. Ulterius autem in utroque statu
indiget homo auxilio divino ut ab ipso moveatur ad bene agendum.
Ad primum ergo dicendum quod homo est dominus suorum actuum, et
volendi et non volendi, propter deliberationem rationis, quae potest
flecti ad unam partem vel ad aliam. Sed quod deliberet vel non
deliberet, si huius etiam sit dominus, oportet quod hoc sit per
deliberationem praecedentem. Et cum hoc non procedat in infinitum,
oportet quod finaliter deveniatur ad hoc quod liberum arbitrium hominis
moveatur ab aliquo exteriori principio quod est supra mentem humanam,
scilicet a Deo; ut etiam philosophus probat in cap. de bona fortuna.
Unde mens hominis etiam sani non ita habet dominium sui actus quin
indigeat moveri a Deo. Et multo magis liberum arbitrium hominis
infirmi post peccatum, quod impeditur a bono per corruptionem naturae.
Ad secundum dicendum quod peccare nihil aliud est quam deficere a bono
quod convenit alicui secundum suam naturam. Unaquaeque autem res
creata, sicut esse non habet nisi ab alio, et in se considerata est
nihil, ita indiget conservari in bono suae naturae convenienti ab
alio. Potest autem per seipsam deficere a bono, sicut et per seipsam
potest deficere in non esse, nisi divinitus conservaretur.
Ad tertium dicendum quod etiam verum non potest homo cognoscere sine
auxilio divino, sicut supra dictum est. Et tamen magis est natura
humana corrupta per peccatum quantum ad appetitum boni, quam quantum ad
cognitionem veri.
|
|