|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod homo non possit diligere
Deum super omnia ex solis naturalibus sine gratia. Diligere enim
Deum super omnia est proprius et principalis caritatis actus. Sed
caritatem homo non potest habere per seipsum, quia caritas Dei diffusa
est in cordibus nostris per spiritum sanctum, qui datus est nobis, ut
dicitur Rom. V. Ergo homo ex solis naturalibus non potest Deum
diligere super omnia.
2. Praeterea, nulla natura potest supra seipsam. Sed diligere
aliquid plus quam se, est tendere in aliquid supra seipsum. Ergo
nulla natura creata potest Deum diligere supra seipsam sine auxilio
gratiae.
3. Praeterea, Deo, cum sit summum bonum, debetur summus amor,
qui est ut super omnia diligatur. Sed ad summum amorem Deo
impendendum, qui ei a nobis debetur, homo non sufficit sine gratia,
alioquin frustra gratia adderetur. Ergo homo non potest sine gratia ex
solis naturalibus diligere Deum super omnia.
Sed contra, primus homo in solis naturalibus constitutus fuit, ut a
quibusdam ponitur. In quo statu manifestum est quod aliqualiter Deum
dilexit. Sed non dilexit Deum aequaliter sibi, vel minus se, quia
secundum hoc peccasset. Ergo dilexit Deum supra se. Ergo homo ex
solis naturalibus potest Deum diligere plus quam se, et super omnia.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est in primo, in quo
etiam circa naturalem dilectionem Angelorum diversae opiniones sunt
positae; homo in statu naturae integrae poterat operari virtute suae
naturae bonum quod est sibi connaturale, absque superadditione gratuiti
doni, licet non absque auxilio Dei moventis. Diligere autem Deum
super omnia est quiddam connaturale homini; et etiam cuilibet creaturae
non solum rationali, sed irrationali et etiam inanimatae, secundum
modum amoris qui unicuique creaturae competere potest. Cuius ratio est
quia unicuique naturale est quod appetat et amet aliquid, secundum quod
aptum natum est esse, sic enim agit unumquodque, prout aptum natum
est, ut dicitur in II Physic. Manifestum est autem quod bonum
partis est propter bonum totius. Unde etiam naturali appetitu vel
amore unaquaeque res particularis amat bonum suum proprium propter bonum
commune totius universi, quod est Deus. Unde et Dionysius dicit,
in libro de Div. Nom., quod Deus convertit omnia ad amorem sui
ipsius. Unde homo in statu naturae integrae dilectionem sui ipsius
referebat ad amorem Dei sicut ad finem, et similiter dilectionem
omnium aliarum rerum. Et ita Deum diligebat plus quam seipsum, et
super omnia. Sed in statu naturae corruptae homo ab hoc deficit
secundum appetitum voluntatis rationalis, quae propter corruptionem
naturae sequitur bonum privatum, nisi sanetur per gratiam Dei. Et
ideo dicendum est quod homo in statu naturae integrae non indigebat dono
gratiae superadditae naturalibus bonis ad diligendum Deum naturaliter
super omnia; licet indigeret auxilio Dei ad hoc eum moventis. Sed in
statu naturae corruptae indiget homo etiam ad hoc auxilio gratiae
naturam sanantis.
Ad primum ergo dicendum quod caritas diligit Deum super omnia
eminentius quam natura. Natura enim diligit Deum super omnia, prout
est principium et finis naturalis boni, caritas autem secundum quod est
obiectum beatitudinis, et secundum quod homo habet quandam societatem
spiritualem cum Deo. Addit etiam caritas super dilectionem naturalem
Dei promptitudinem quandam et delectationem, sicut et quilibet habitus
virtutis addit supra actum bonum qui fit ex sola naturali ratione
hominis virtutis habitum non habentis.
Ad secundum dicendum quod, cum dicitur quod nulla natura potest supra
seipsam, non est intelligendum quod non possit ferri in aliquod
obiectum quod est supra se, manifestum est enim quod intellectus noster
naturali cognitione potest aliqua cognoscere quae sunt supra seipsum,
ut patet in naturali cognitione Dei. Sed intelligendum est quod
natura non potest in actum excedentem proportionem suae virtutis.
Talis autem actus non est diligere Deum super omnia, hoc enim est
naturale cuilibet naturae creatae, ut dictum est.
Ad tertium dicendum quod amor dicitur summus non solum quantum ad
gradum dilectionis, sed etiam quantum ad rationem diligendi, et
dilectionis modum. Et secundum hoc, supremus gradus dilectionis est
quo caritas diligit Deum ut beatificantem, sicut dictum est.
|
|