|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod homo sine gratia per sua
naturalia possit praecepta legis implere. Dicit enim apostolus, ad
Rom. II, quod gentes, quae legem non habent, naturaliter ea quae
legis sunt faciunt. Sed illud quod naturaliter homo facit, potest per
seipsum facere absque gratia. Ergo homo potest legis praecepta facere
absque gratia.
2. Praeterea, Hieronymus dicit, in expositione Catholicae fidei,
illos esse maledicendos qui Deum praecepisse homini aliquid impossibile
dicunt. Sed impossibile est homini quod per seipsum implere non
potest. Ergo homo potest implere omnia praecepta legis per seipsum.
3. Praeterea, inter omnia praecepta legis maximum est illud,
diliges dominum Deum tuum ex toto corde tuo; ut patet Matth.
XXII. Sed hoc mandatum potest homo implere ex solis naturalibus,
diligendo Deum super omnia, ut supra dictum est. Ergo omnia mandata
legis potest homo implere sine gratia.
Sed contra est quod Augustinus dicit, in libro de haeresibus, hoc
pertinere ad haeresim Pelagianorum, ut credant sine gratia posse
hominem facere omnia divina mandata.
Respondeo dicendum quod implere mandata legis contingit dupliciter.
Uno modo, quantum ad substantiam operum, prout scilicet homo operatur
iusta et fortia, et alia virtutis opera. Et hoc modo homo in statu
naturae integrae potuit omnia mandata legis implere, alioquin non
potuisset in statu illo non peccare, cum nihil aliud sit peccare quam
transgredi divina mandata. Sed in statu naturae corruptae non potest
homo implere omnia mandata divina sine gratia sanante. Alio modo
possunt impleri mandata legis non solum quantum ad substantiam operis,
sed etiam quantum ad modum agendi, ut scilicet ex caritate fiant. Et
sic neque in statu naturae integrae, neque in statu naturae corruptae,
potest homo implere absque gratia legis mandata. Unde Augustinus, in
libro de Corrept. et Grat., cum dixisset quod sine gratia nullum
prorsus bonum homines faciunt, subdit, non solum ut, monstrante ipsa
quid faciendum sit, sciant; verum etiam ut, praestante ipsa, faciant
cum dilectione quod sciunt. Indigent insuper in utroque statu auxilio
Dei moventis ad mandata implenda, ut dictum est.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut Augustinus dicit, in libro de
Spir. et Litt., non moveat quod naturaliter eos dixit quae legis
sunt facere, hoc enim agit spiritus gratiae, ut imaginem Dei, in qua
naturaliter facti sumus, instauret in nobis.
Ad secundum dicendum quod illud quod possumus cum auxilio divino, non
est nobis omnino impossibile; secundum illud philosophi, in III
Ethic., quae per amicos possumus, aliqualiter per nos possumus.
Unde et Hieronymus ibidem confitetur sic nostrum liberum esse
arbitrium, ut dicamus nos semper indigere Dei auxilio.
Ad tertium dicendum quod praeceptum de dilectione Dei non potest homo
implere ex puris naturalibus secundum quod ex caritate impletur, ut ex
supradictis patet.
|
|