|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod homo possit mereri vitam
aeternam sine gratia. Dicit enim dominus, Matth. XIX, si vis ad
vitam ingredi, serva mandata, ex quo videtur quod ingredi in vitam
aeternam sit constitutum in hominis voluntate. Sed id quod in nostra
voluntate constitutum est, per nos ipsos possumus. Ergo videtur quod
homo per seipsum possit vitam aeternam mereri.
2. Praeterea, vita aeterna est praemium vel merces quae hominibus
redditur a Deo; secundum illud Matth. V, merces vestra multa est
in caelis. Sed merces vel praemium redditur a Deo homini secundum
opera eius; secundum illud Psalmi LXI, tu reddes unicuique
secundum opera eius. Cum igitur homo sit dominus suorum operum,
videtur quod in eius potestate constitutum sit ad vitam aeternam
pervenire.
3. Praeterea, vita aeterna est ultimus finis humanae vitae. Sed
quaelibet res naturalis per sua naturalia potest consequi finem suum.
Ergo multo magis homo, qui est altioris naturae, per sua naturalia
potest pervenire ad vitam aeternam absque aliqua gratia.
Sed contra est quod apostolus dicit, ad Rom. VI, gratia Dei vita
aeterna. Quod ideo dicitur, sicut Glossa ibidem dicit, ut
intelligeremus Deum ad aeternam vitam pro sua miseratione nos
perducere.
Respondeo dicendum quod actus perducentes ad finem oportet esse fini
proportionatos. Nullus autem actus excedit proportionem principii
activi. Et ideo videmus in rebus naturalibus quod nulla res potest
perficere effectum per suam operationem qui excedat virtutem activam,
sed solum potest producere per operationem suam effectum suae virtuti
proportionatum. Vita autem aeterna est finis excedens proportionem
naturae humanae, ut ex supradictis patet. Et ideo homo per sua
naturalia non potest producere opera meritoria proportionata vitae
aeternae, sed ad hoc exigitur altior virtus, quae est virtus gratiae.
Et ideo sine gratia homo non potest mereri vitam aeternam. Potest
tamen facere opera perducentia ad aliquod bonum homini connaturale,
sicut laborare in agro, bibere, manducare, et habere amicum, et alia
huiusmodi; ut Augustinus dicit, in tertia responsione contra
Pelagianos.
Ad primum ergo dicendum quod homo sua voluntate facit opera meritoria
vitae aeternae, sed, sicut Augustinus in eodem libro dicit, ad hoc
exigitur quod voluntas hominis praeparetur a Deo per gratiam.
Ad secundum dicendum quod, sicut Glossa dicit Rom. VI, super
illud, gratia Dei vita aeterna, certum est vitam aeternam bonis
operibus reddi, sed ipsa opera quibus redditur, ad Dei gratiam
pertinent, cum etiam supra dictum sit quod ad implendum mandata legis
secundum debitum modum, per quem eorum impletio est meritoria,
requiritur gratia.
Ad tertium dicendum quod obiectio illa procedit de fine homini
connaturali. Natura autem humana, ex hoc ipso quod nobilior est,
potest ad altiorem finem perduci, saltem auxilio gratiae, ad quem
inferiores naturae nullo modo pertingere possunt. Sicut homo est
melius dispositus ad sanitatem qui aliquibus auxiliis medicinae potest
sanitatem consequi, quam ille qui nullo modo; ut philosophus
introducit in II de caelo.
|
|