|
1. Ad sextum sic proceditur. Videtur quod homo possit seipsum ad
gratiam praeparare per seipsum, absque exteriori auxilio gratiae.
Nihil enim imponitur homini quod sit ei impossibile, ut supra dictum
est. Sed Zach. I dicitur, convertimini ad me, et ego convertar ad
vos, nihil autem est aliud se ad gratiam praeparare quam ad Deum
converti. Ergo videtur quod homo per seipsum possit se ad gratiam
praeparare absque auxilio gratiae.
2. Praeterea, homo se ad gratiam praeparat faciendo quod in se est,
quia si homo facit quod in se est, Deus ei non denegat gratiam;
dicitur enim Matth. VII, quod Deus dat spiritum bonum petentibus
se. Sed illud in nobis esse dicitur quod est in nostra potestate.
Ergo videtur quod in nostra potestate sit constitutum ut nos ad gratiam
praeparemus.
3. Praeterea, si homo indiget gratia ad hoc quod praeparet se ad
gratiam, pari ratione indigebit gratia ad hoc quod praeparet se ad
illam gratiam, et sic procederetur in infinitum, quod est
inconveniens. Ergo videtur standum in primo, ut scilicet homo sine
gratia possit se ad gratiam praeparare.
4. Praeterea, Prov. XVI dicitur, hominis est praeparare
animum. Sed illud dicitur esse hominis quod per seipsum potest. Ergo
videtur quod homo per seipsum se possit ad gratiam praeparare.
Sed contra est quod dicitur Ioan. VI, nemo potest venire ad me,
nisi pater, qui misit me, traxerit eum. Si autem homo seipsum
praeparare posset, non oporteret quod ab alio traheretur. Ergo homo
non potest se praeparare ad gratiam absque auxilio gratiae.
Respondeo dicendum quod duplex est praeparatio voluntatis humanae ad
bonum. Una quidem qua praeparatur ad bene operandum et ad Deo
fruendum. Et talis praeparatio voluntatis non potest fieri sine
habituali gratiae dono, quod sit principium operis meritorii, ut
dictum est. Alio modo potest intelligi praeparatio voluntatis humanae
ad consequendum ipsum gratiae habitualis donum. Ad hoc autem quod
praeparet se ad susceptionem huius doni, non oportet praesupponere
aliquod aliud donum habituale in anima, quia sic procederetur in
infinitum, sed oportet praesupponi aliquod auxilium gratuitum Dei
interius animam moventis, sive inspirantis bonum propositum. His enim
duobus modis indigemus auxilio divino, ut supra dictum est. Quod
autem ad hoc indigeamus auxilio Dei moventis, manifestum est.
Necesse est enim, cum omne agens agat propter finem, quod omnis causa
convertat suos effectus ad suum finem. Et ideo, cum secundum ordinem
agentium sive moventium sit ordo finium, necesse est quod ad ultimum
finem convertatur homo per motionem primi moventis, ad finem autem
proximum per motionem alicuius inferiorum moventium, sicut animus
militis convertitur ad quaerendum victoriam ex motione ducis exercitus,
ad sequendum autem vexillum alicuius aciei ex motione tribuni. Sic
igitur, cum Deus sit primum movens simpliciter, ex eius motione est
quod omnia in ipsum convertantur secundum communem intentionem boni,
per quam unumquodque intendit assimilari Deo secundum suum modum.
Unde et Dionysius, in libro de Div. Nom., dicit quod Deus
convertit omnia ad seipsum. Sed homines iustos convertit ad seipsum
sicut ad specialem finem, quem intendunt, et cui cupiunt adhaerere
sicut bono proprio; secundum illud Psalmi LXXII, mihi adhaerere
Deo bonum est. Et ideo quod homo convertatur ad Deum, hoc non
potest esse nisi Deo ipsum convertente. Hoc autem est praeparare se
ad gratiam, quasi ad Deum converti, sicut ille qui habet oculum
aversum a lumine solis, per hoc se praeparat ad recipiendum lumen
solis, quod oculos suos convertit versus solem. Unde patet quod homo
non potest se praeparare ad lumen gratiae suscipiendum, nisi per
auxilium gratuitum Dei interius moventis.
Ad primum ergo dicendum quod conversio hominis ad Deum fit quidem per
liberum arbitrium; et secundum hoc homini praecipitur quod se ad Deum
convertat. Sed liberum arbitrium ad Deum converti non potest nisi
Deo ipsum ad se convertente; secundum illud Ierem. XXXI,
converte me, et convertar, quia tu dominus Deus meus; et Thren.
ult., converte nos, domine, ad te, et convertemur.
Ad secundum dicendum quod nihil homo potest facere nisi a Deo
moveatur; secundum illud Ioan. XV, sine me nihil potestis facere.
Et ideo cum dicitur homo facere quod in se est, dicitur hoc esse in
potestate hominis secundum quod est motus a Deo.
Ad tertium dicendum quod obiectio illa procedit de gratia habituali,
ad quam requiritur aliqua praeparatio, quia omnis forma requirit
susceptibile dispositum. Sed hoc quod homo moveatur a Deo non
praeexigit aliquam aliam motionem, cum Deus sit primum movens. Unde
non oportet abire in infinitum.
Ad quartum dicendum quod hominis est praeparare animum, quia hoc facit
per liberum arbitrium, sed tamen hoc non facit sine auxilio Dei
moventis et ad se attrahentis, ut dictum est.
|
|