|
1. Ad septimum sic proceditur. Videtur quod homo possit resurgere a
peccato sine auxilio gratiae. Illud enim quod praeexigitur ad
gratiam, fit sine gratia. Sed resurgere a peccato praeexigitur ad
illuminationem gratiae, dicitur enim ad Ephes. V, exurge a
mortuis, et illuminabit te Christus. Ergo homo potest resurgere a
peccato sine gratia.
2. Praeterea, peccatum virtuti opponitur sicut morbus sanitati, ut
supra dictum est. Sed homo per virtutem naturae potest resurgere de
aegritudine ad sanitatem sine auxilio exterioris medicinae, propter hoc
quod intus manet principium vitae, a quo procedit operatio naturalis.
Ergo videtur quod, simili ratione, homo possit reparari per seipsum,
redeundo de statu peccati ad statum iustitiae, absque auxilio
exterioris gratiae.
3. Praeterea, quaelibet res naturalis potest redire ad actum
convenientem suae naturae, sicut aqua calefacta per seipsam redit ad
naturalem frigiditatem, et lapis sursum proiectus per seipsum redit ad
suum naturalem motum. Sed peccatum est quidam actus contra naturam;
ut patet per Damascenus, in II libro. Ergo videtur quod homo
possit per seipsum redire de peccato ad statum iustitiae.
Sed contra est quod apostolus dicit, ad Gal. II, si data est lex
quae potest iustificare, ergo Christus gratis mortuus est, idest sine
causa. Pari ergo ratione, si homo habet naturam per quam potest
iustificari, Christus gratis, idest sine causa, mortuus est. Sed
hoc est inconveniens dicere. Ergo non potest homo per seipsum
iustificari, idest redire de statu culpae ad statum iustitiae.
Respondeo dicendum quod homo nullo modo potest resurgere a peccato per
seipsum sine auxilio gratiae. Cum enim peccatum transiens actu
remaneat reatu, ut supra dictum est; non est idem resurgere a peccato
quod cessare ab actu peccati. Sed resurgere a peccato est reparari
hominem ad ea quae peccando amisit. Incurrit autem homo triplex
detrimentum peccando, ut ex supradictis patet, scilicet maculam,
corruptionem naturalis boni, et reatum poenae. Maculam quidem
incurrit, inquantum privatur decore gratiae ex deformitate peccati.
Bonum autem naturae corrumpitur, inquantum natura hominis deordinatur
voluntate hominis Deo non subiecta, hoc enim ordine sublato,
consequens est ut tota natura hominis peccantis inordinata remaneat.
Reatus vero poenae est per quem homo peccando mortaliter meretur
damnationem aeternam. Manifestum est autem de singulis horum trium,
quod non possunt reparari nisi per Deum. Cum enim decor gratiae
proveniat ex illustratione divini luminis, non potest talis decor in
anima reparari, nisi Deo denuo illustrante, unde requiritur habituale
donum, quod est gratiae lumen. Similiter ordo naturae reparari non
potest, ut voluntas hominis Deo subiiciatur, nisi Deo voluntatem
hominis ad se trahente, sicut dictum est. Similiter etiam reatus
poenae aeternae remitti non potest nisi a Deo, in quem est offensa
commissa, et qui est hominum iudex. Et ideo requiritur auxilium
gratiae ad hoc quod homo a peccato resurgat, et quantum ad habituale
donum, et quantum ad interiorem Dei motionem.
Ad primum ergo dicendum quod illud indicitur homini quod pertinet ad
actum liberi arbitrii qui requiritur in hoc quod homo a peccato
resurgat. Et ideo cum dicitur, exsurge, et illuminabit te
Christus, non est intelligendum quod tota exurrectio a peccato
praecedat illuminationem gratiae, sed quia cum homo per liberum
arbitrium a Deo motum surgere conatur a peccato, recipit lumen gratiae
iustificantis.
Ad secundum dicendum quod naturalis ratio non est sufficiens principium
huius sanitatis quae est in homine per gratiam iustificantem; sed huius
principium est gratia, quae tollitur per peccatum. Et ideo non potest
homo per seipsum reparari, sed indiget ut denuo ei lumen gratiae
infundatur, sicut si corpori mortuo resuscitando denuo infunderetur
anima.
Ad tertium dicendum quod, quando natura est integra, per seipsam
potest reparari ad id quod est sibi conveniens et proportionatum, sed
ad id quod superexcedit suam proportionem, reparari non potest sine
exteriori auxilio. Sic igitur humana natura defluens per actum
peccati, quia non manet integra sed corrumpitur, ut supra dictum est,
non potest per seipsam reparari neque etiam ad bonum sibi connaturale;
et multo minus ad bonum supernaturalis iustitiae.
|
|