|
1. Ad octavum sic proceditur. Videtur quod homo sine gratia possit
non peccare. Nullus enim peccat in eo quod vitare non potest; ut
Augustinus dicit, in libro de Duab. Animab., et de Lib. Arb.
Si ergo homo existens in peccato mortali non possit vitare peccatum,
videtur quod peccando non peccet. Quod est inconveniens.
2. Praeterea, ad hoc corripitur homo ut non peccet. Si igitur homo
in peccato mortali existens non potest non peccare, videtur quod
frustra ei correptio adhibeatur. Quod est inconveniens.
3. Praeterea, Eccli. XV dicitur, ante hominem vita et mors,
bonum et malum, quod placuerit ei, dabitur illi. Sed aliquis
peccando non desinit esse homo. Ergo adhuc in eius potestate est
eligere bonum vel malum. Et ita potest homo sine gratia vitare
peccatum.
Sed contra est quod Augustinus dicit, in libro de Perfect.
Iustit., quisquis negat nos orare debere ne intremus in tentationem
(negat autem hoc qui contendit ad non peccandum gratiae Dei adiutorium
non esse homini necessarium, sed, sola lege accepta, humanam
sufficere voluntatem), ab auribus omnium removendum, et ore omnium
anathematizandum esse non dubito.
Respondeo dicendum quod de homine dupliciter loqui possumus, uno
modo, secundum statum naturae integrae; alio modo, secundum statum
naturae corruptae. Secundum statum quidem naturae integrae, etiam
sine gratia habituali, poterat homo non peccare nec mortaliter nec
venialiter, quia peccare nihil aliud est quam recedere ab eo quod est
secundum naturam, quod vitare homo poterat in integritate naturae.
Non tamen hoc poterat sine auxilio Dei in bono conservantis, quo
subtracto, etiam ipsa natura in nihilum decideret. In statu autem
naturae corruptae, indiget homo gratia habituali sanante naturam, ad
hoc quod omnino a peccato abstineat. Quae quidem sanatio primo fit in
praesenti vita secundum mentem, appetitu carnali nondum totaliter
reparato, unde apostolus, ad Rom. VII, in persona hominis
reparati, dicit, ego ipse mente servio legi Dei, carne autem legi
peccati. In quo quidem statu potest homo abstinere a peccato mortali
quod in ratione consistit, ut supra habitum est. Non autem potest
homo abstinere ab omni peccato veniali, propter corruptionem inferioris
appetitus sensualitatis, cuius motus singulos quidem ratio reprimere
potest (et ex hoc habent rationem peccati et voluntarii), non autem
omnes, quia dum uni resistere nititur, fortassis alius insurgit; et
etiam quia ratio non semper potest esse pervigil ad huiusmodi motus
vitandos; ut supra dictum est. Similiter etiam antequam hominis
ratio, in qua est peccatum mortale, reparetur per gratiam
iustificantem, potest singula peccata mortalia vitare, et secundum
aliquod tempus, quia non est necesse quod continuo peccet in actu.
Sed quod diu maneat absque peccato mortali, esse non potest. Unde et
Gregorius dicit, super Ezech., quod peccatum quod mox per
poenitentiam non deletur, suo pondere ad aliud trahit. Et huius ratio
est quia, sicut rationi subdi debet inferior appetitus, ita etiam
ratio debet subdi Deo, et in ipso constituere finem suae voluntatis.
Per finem autem oportet quod regulentur omnes actus humani, sicut per
rationis iudicium regulari debent motus inferioris appetitus. Sicut
ergo, inferiori appetitu non totaliter subiecto rationi, non potest
esse quin contingant inordinati motus in appetitu sensitivo; ita
etiam, ratione hominis non existente subiecta Deo, consequens est ut
contingant multae inordinationes in ipsis actibus rationis. Cum enim
homo non habet cor suum firmatum in Deo, ut pro nullo bono consequendo
vel malo vitando ab eo separari vellet; occurrunt multa propter quae
consequenda vel vitanda homo recedit a Deo contemnendo praecepta
ipsius, et ita peccat mortaliter, praecipue quia in repentinis homo
operatur secundum finem praeconceptum, et secundum habitum
praeexistentem, ut philosophus dicit, in III Ethic.; quamvis ex
praemeditatione rationis homo possit aliquid agere praeter ordinem finis
praeconcepti, et praeter inclinationem habitus. Sed quia homo non
potest semper esse in tali praemeditatione, non potest contingere ut
diu permaneat quin operetur secundum consequentiam voluntatis
deordinatae a Deo, nisi cito per gratiam ad debitum ordinem
reparetur.
Ad primum ergo dicendum quod homo potest vitare singulos actus
peccati, non tamen omnes, nisi per gratiam, ut dictum est. Et tamen
quia ex eius defectu est quod homo se ad gratiam habendam non
praeparet, per hoc a peccato non excusatur, quod sine gratia peccatum
vitare non potest.
Ad secundum dicendum quod correptio utilis est ut ex dolore
correptionis voluntas regenerationis oriatur. Si tamen qui corripitur
filius est promissionis, ut, strepitu correptionis forinsecus
insonante ac flagellante, Deus in illo intrinsecus occulta
inspiratione operetur et velle; ut Augustinus dicit, in libro de
Corrept. et Grat. Ideo ergo necessaria est correptio, quia
voluntas hominis requiritur ad hoc quod a peccato abstineat. Sed tamen
correptio non est sufficiens sine Dei auxilio, unde dicitur Eccle.
VII, considera opera Dei, quod nemo possit corrigere quem ille
despexerit.
Ad tertium dicendum quod, sicut Augustinus dicit, in Hypognost.,
verbum illud intelligitur de homine secundum statum naturae integrae,
quando nondum erat servus peccati, unde poterat peccare et non
peccare. Nunc etiam quodcumque vult homo, datur ei. Sed hoc quod
bonum velit, habet ex auxilio gratiae.
|
|