|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod frui non sit solum
appetitivae potentiae. Frui enim nihil aliud esse videtur quam fructum
capere. Sed fructum humanae vitae, qui est beatitudo, capit
intellectus, in cuius actu beatitudo consistit, ut supra ostensum
est. Ergo frui non est appetitivae potentiae, sed intellectus.
2. Praeterea, quaelibet potentia habet proprium finem, qui est eius
perfectio, sicut visus finis est cognoscere visibile, auditus
percipere sonos, et sic de aliis. Sed finis rei est fructus eius.
Ergo frui est potentiae cuiuslibet, et non solum appetitivae.
3. Praeterea, fruitio delectationem quandam importat. Sed
delectatio sensibilis pertinet ad sensum, qui delectatur in suo
obiecto, et eadem ratione, delectatio intellectualis ad intellectum.
Ergo fruitio pertinet ad apprehensivam potentiam, et non ad
appetitivam.
Sed contra est quod Augustinus dicit, I de Doctr. Christ., et
in X de Trin., frui est amore inhaerere alicui rei propter seipsam.
Sed amor pertinet ad appetitivam potentiam. Ergo et frui est actus
appetitivae potentiae.
Respondeo dicendum quod fruitio et fructus ad idem pertinere videntur,
et unum ex altero derivari. Quid autem a quo, nihil ad propositum
refert; nisi quod hoc probabile videtur, quod id quod magis est
manifestum, prius etiam fuerit nominatum. Sunt autem nobis primo
manifesta quae sunt sensibilia magis. Unde a sensibilibus fructibus
nomen fruitionis derivatum videtur. Fructus autem sensibilis est id
quod ultimum ex arbore expectatur, et cum quadam suavitate percipitur.
Unde fruitio pertinere videtur ad amorem vel delectationem quam aliquis
habet de ultimo expectato, quod est finis. Finis autem et bonum est
obiectum appetitivae potentiae. Unde manifestum est quod fruitio est
actus appetitivae potentiae.
Ad primum ergo dicendum quod nihil prohibet unum et idem, secundum
diversas rationes, ad diversas potentias pertinere. Ipsa igitur visio
Dei, inquantum est visio, est actus intellectus, inquantum autem est
bonum et finis, est voluntatis obiectum. Et hoc modo est eius
fruitio. Et sic hunc finem intellectus consequitur tanquam potentia
agens, voluntas autem tanquam potentia movens ad finem, et fruens fine
iam adepto.
Ad secundum dicendum quod perfectio et finis cuiuslibet alterius
potentiae, continetur sub obiecto appetitivae, sicut proprium sub
communi, ut dictum est supra. Unde perfectio et finis cuiuslibet
potentiae, inquantum est quoddam bonum, pertinet ad appetitivam.
Propter quod appetitiva potentia movet alias ad suos fines; et ipsa
consequitur finem, quando quaelibet aliarum pertingit ad finem.
Ad tertium dicendum quod in delectatione duo sunt, scilicet perceptio
convenientis, quae pertinet ad apprehensivam potentiam; et
complacentia eius quod offertur ut conveniens. Et hoc pertinet ad
appetitivam potentiam, in qua ratio delectationis completur.
|
|