|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod frui solummodo sit
hominum. Dicit enim Augustinus, in I de Doct. Christ., quod
nos homines sumus qui fruimur et utimur. Non ergo alia animalia frui
possunt.
2. Praeterea, frui est ultimi finis. Sed ad ultimum finem non
possunt pertingere bruta animalia. Ergo eorum non est frui.
3. Praeterea, sicut appetitus sensitivus est sub intellectivo, ita
appetitus naturalis est sub sensitivo. Si igitur frui pertinet ad
appetitum sensitivum, videtur quod pari ratione possit ad naturalem
pertinere. Quod patet esse falsum, quia eius non est delectari.
Ergo appetitus sensitivi non est frui. Et ita non convenit brutis
animalibus.
Sed contra est quod Augustinus dicit, in libro octoginta trium
quaest., frui quidem cibo et qualibet corporali voluptate, non
absurde existimantur et bestiae.
Respondeo dicendum quod, sicut ex praedictis habetur, frui non est
actus potentiae pervenientis ad finem sicut exequentis, sed potentiae
imperantis executionem, dictum est enim quod est appetitivae
potentiae. In rebus autem cognitione carentibus invenitur quidem
potentia pertingens ad finem per modum exequentis, sicut qua grave
tendit deorsum et leve sursum. Sed potentia ad quam pertineat finis
per modum imperantis, non invenitur in eis; sed in aliqua superiori
natura, quae sic movet totam naturam per imperium, sicut in habentibus
cognitionem appetitus movet alias potentias ad suos actus. Unde
manifestum est quod in his quae cognitione carent, quamvis pertingant
ad finem, non invenitur fruitio finis; sed solum in his quae
cognitionem habent. Sed cognitio finis est duplex, perfecta, et
imperfecta. Perfecta quidem, qua non solum cognoscitur id quod est
finis et bonum, sed universalis ratio finis et boni, et talis cognitio
est solius rationalis naturae. Imperfecta autem cognitio est qua
cognoscitur particulariter finis et bonum, et talis cognitio est in
brutis animalibus. Quorum etiam virtutes appetitivae non sunt
imperantes libere; sed secundum naturalem instinctum ad ea quae
apprehenduntur, moventur. Unde rationali naturae convenit fruitio
secundum rationem perfectam, brutis autem animalibus secundum rationem
imperfectam, aliis autem creaturis nullo modo.
Ad primum ergo dicendum quod Augustinus loquitur de fruitione
perfecta.
Ad secundum dicendum quod non oportet quod fruitio sit ultimi finis
simpliciter, sed eius quod habetur ab unoquoque pro ultimo fine.
Ad tertium dicendum quod appetitus sensitivus consequitur aliquam
cognitionem, non autem appetitus naturalis, praecipue prout est in his
quae cognitione carent.
Ad quartum dicendum, quod Augustinus ibi loquitur de fruitione
imperfecta. Quod ex ipso modo loquendi apparet, dicit enim quod frui
non adeo absurde existimantur et bestiae, scilicet sicut uti
absurdissime dicerentur.
|
|