|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod fruitio non sit tantum
ultimi finis. Dicit enim apostolus, ad Philem., ita, frater, ego
te fruar in domino. Sed manifestum est quod Paulus non posuerat
ultimum suum finem in homine. Ergo frui non tantum est ultimi finis.
2. Praeterea, fructus est quo aliquis fruitur. Sed apostolus
dicit, ad Galat. V, fructus spiritus est caritas, gaudium, pax,
et cetera huiusmodi; quae non habent rationem ultimi finis. Non ergo
fruitio est tantum ultimi finis.
3. Praeterea, actus voluntatis supra seipsos reflectuntur, volo
enim me velle, et amo me amare. Sed frui est actus voluntatis,
voluntas enim est per quam fruimur, ut Augustinus dicit X de Trin.
Ergo aliquis fruitur sua fruitione. Sed fruitio non est ultimus finis
hominis, sed solum bonum increatum, quod est Deus. Non ergo fruitio
est solum ultimi finis.
Sed contra est quod Augustinus dicit, X de Trin., non fruitur si
quis id quod in facultatem voluntatis assumit, propter aliud appetit.
Sed solum ultimus finis est qui non propter aliud appetitur. Ergo
solius ultimi finis est fruitio.
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, ad rationem fructus duo
pertinent, scilicet quod sit ultimum; et quod appetitum quietet quadam
dulcedine vel delectatione. Ultimum autem est simpliciter, et
secundum quid, simpliciter quidem, quod ad aliud non refertur; sed
secundum quid, quod est aliquorum ultimum. Quod ergo est simpliciter
ultimum, in quo aliquid delectatur sicut in ultimo fine, hoc proprie
dicitur fructus, et eo proprie dicitur aliquis frui. Quod autem in
seipso non est delectabile, sed tantum appetitur in ordine ad aliud,
sicut potio amara ad sanitatem; nullo modo fructus dici potest. Quod
autem in se habet quandam delectationem, ad quam quaedam praecedentia
referuntur, potest quidem aliquo modo dici fructus, sed non proprie,
et secundum completam rationem fructus, eo dicimur frui. Unde
Augustinus, in X de Trin., dicit quod fruimur cognitis in quibus
voluntas delectata conquiescit. Non autem quiescit simpliciter nisi in
ultimo, quia quandiu aliquid expectatur, motus voluntatis remanet in
suspenso, licet iam ad aliquid pervenerit. Sicut in motu locali,
licet illud quod est medium in magnitudine, sit principium et finis;
non tamen accipitur ut finis in actu, nisi quando in eo quiescitur.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut Augustinus dicit in I de
Doctr. Christ., si dixisset te fruar, et non addidisset in
domino, videretur finem dilectionis in eo posuisse. Sed quia illud
addidit, in domino se posuisse finem, atque eo se frui significavit.
Ut sic fratre se frui dixerit non tanquam termino, sed tanquam medio.
Ad secundum dicendum quod fructus aliter comparatur ad arborem
producentem, et aliter ad hominem fruentem. Ad arborem quidem
producentem comparatur ut effectus ad causam, ad fruentem autem, sicut
ultimum expectatum et delectans. Dicuntur igitur ea quae enumerat ibi
apostolus, fructus, quia sunt effectus quidam spiritus sancti in
nobis, unde et fructus spiritus dicuntur, non autem ita quod eis
fruamur tanquam ultimo fine. Vel aliter dicendum quod dicuntur
fructus, secundum Ambrosium, quia propter se petenda sunt, non
quidem ita quod ad beatitudinem non referantur; sed quia in seipsis
habent unde nobis placere debeant.
Ad tertium dicendum quod, sicut supra dictum est finis dicitur
dupliciter, uno modo, ipsa res; alio modo, adeptio rei. Quae
quidem non sunt duo fines, sed unus finis, in se consideratus, et
alteri applicatus. Deus igitur est ultimus finis sicut res quae ultimo
quaeritur, fruitio autem sicut adeptio huius ultimi finis. Sicut
igitur non est alius finis Deus, et fruitio Dei; ita eadem ratio
fruitionis est qua fruimur Deo, et qua fruimur divina fruitione. Et
eadem ratio est de beatitudine creata, quae in fruitione consistit.
|
|