|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod gratia non ponat aliquid
in anima. Sicut enim homo dicitur habere gratiam Dei, ita etiam
gratiam hominis, unde dicitur Gen. XXXIX, quod dominus dedit
Ioseph gratiam in conspectu principis carceris. Sed per hoc quod homo
dicitur habere gratiam hominis, nihil ponitur in eo qui gratiam
alterius habet; sed in eo cuius gratiam habet, ponitur acceptatio
quaedam. Ergo per hoc quod homo dicitur gratiam Dei habere, nihil
ponitur in anima, sed solum significatur acceptatio divina.
2. Praeterea, sicut anima vivificat corpus, ita Deus vivificat
animam, unde dicitur Deut. XXX, ipse est vita tua. Sed anima
vivificat corpus immediate. Ergo etiam nihil cadit medium inter Deum
et animam. Non ergo gratia ponit aliquid creatum in anima.
3. Praeterea, ad Rom. I, super illud, gratia vobis et pax,
dicit Glossa. Gratia, idest remissio peccatorum, sed remissio
peccatorum non ponit in anima aliquid, sed solum in Deo, non
imputando peccatum; secundum illud Psalmi XXXI, beatus vir cui
non imputavit dominus peccatum. Ergo nec gratia ponit aliquid in
anima.
Sed contra, lux ponit aliquid in illuminato. Sed gratia est quaedam
lux animae, unde Augustinus dicit, in libro de natura et gratia,
praevaricatorem legis digne lux deserit veritatis, qua desertus utique
fit caecus. Ergo gratia ponit aliquid in anima.
Respondeo dicendum quod secundum communem modum loquendi, gratia
tripliciter accipi consuevit. Uno modo, pro dilectione alicuius,
sicut consuevimus dicere quod iste miles habet gratiam regis, idest,
rex habet eum gratum. Secundo sumitur pro aliquo dono gratis dato,
sicut consuevimus dicere, hanc gratiam facio tibi. Tertio modo
sumitur pro recompensatione beneficii gratis dati, secundum quod
dicimur agere gratias beneficiorum. Quorum trium secundum dependet ex
primo, ex amore enim quo aliquis alium gratum habet, procedit quod
aliquid ei gratis impendat. Ex secundo autem procedit tertium, quia
ex beneficiis gratis exhibitis gratiarum actio consurgit. Quantum
igitur ad duo ultima, manifestum est quod gratia aliquid ponit in eo
qui gratiam accipit, primo quidem, ipsum donum gratis datum;
secundo, huius doni recognitionem. Sed quantum ad primum, est
differentia attendenda circa gratiam Dei et gratiam hominis. Quia
enim bonum creaturae provenit ex voluntate divina, ideo ex dilectione
Dei qua vult creaturae bonum, profluit aliquod bonum in creatura.
Voluntas autem hominis movetur ex bono praeexistente in rebus, et inde
est quod dilectio hominis non causat totaliter rei bonitatem, sed
praesupponit ipsam vel in parte vel in toto. Patet igitur quod
quamlibet Dei dilectionem sequitur aliquod bonum in creatura causatum
quandoque, non tamen dilectioni aeternae coaeternum. Et secundum
huiusmodi boni differentiam, differens consideratur dilectio Dei ad
creaturam. Una quidem communis, secundum quam diligit omnia quae
sunt, ut dicitur Sap. XI; secundum quam esse naturale rebus
creatis largitur. Alia autem est dilectio specialis, secundum quam
trahit creaturam rationalem supra conditionem naturae, ad
participationem divini boni. Et secundum hanc dilectionem dicitur
aliquem diligere simpliciter, quia secundum hanc dilectionem vult Deus
simpliciter creaturae bonum aeternum, quod est ipse. Sic igitur per
hoc quod dicitur homo gratiam Dei habere, significatur quiddam
supernaturale in homine a Deo proveniens. Quandoque tamen gratia Dei
dicitur ipsa aeterna Dei dilectio, secundum quod dicitur etiam gratia
praedestinationis, inquantum Deus gratuito, et non ex meritis,
aliquos praedestinavit sive elegit; dicitur enim ad Ephes. I,
praedestinavit nos in adoptionem filiorum, in laudem gloriae gratiae
suae.
Ad primum ergo dicendum quod etiam in hoc quod dicitur aliquis habere
gratiam hominis, intelligitur in aliquo esse aliquid quod sit homini
gratum, sicut et in hoc quod dicitur aliquis gratiam Dei habere; sed
differenter. Nam illud quod est homini gratum in alio homine,
praesupponitur eius dilectioni, causatur autem ex dilectione divina
quod est in homine Deo gratum, ut dictum est.
Ad secundum dicendum quod Deus est vita animae per modum causae
efficientis, sed anima est vita corporis per modum causae formalis
inter formam autem et materiam non cadit aliquod medium, quia forma per
seipsam informat materiam vel subiectum. Sed agens informat subiectum
non per suam substantiam, sed per formam quam in materia causat.
Ad tertium dicendum quod Augustinus dicit, in libro Retract., ubi
dixi gratiam esse remissionem peccatorum, pacem vero in reconciliatione
Dei, non sic accipiendum est ac si pax ipsa et reconciliatio non
pertineant ad gratiam generalem; sed quod specialiter nomine gratiae
remissionem significaverit peccatorum. Non ergo sola remissio
peccatorum ad gratiam pertinet, sed etiam multa alia Dei dona. Et
etiam remissio peccatorum non fit sine aliquo effectu divinitus in nobis
causato, ut infra patebit.
|
|