|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod gratia non sit qualitas
animae. Nulla enim qualitas agit in suum subiectum, quia actio
qualitatis non est absque actione subiecti, et sic oporteret quod
subiectum ageret in seipsum. Sed gratia agit in animam, iustificando
ipsam. Ergo gratia non est qualitas.
2. Praeterea, substantia est nobilior qualitate. Sed gratia est
nobilior quam natura animae, multa enim possumus per gratiam ad quae
natura non sufficit, ut supra dictum est. Ergo gratia non est
qualitas.
3. Praeterea, nulla qualitas remanet postquam desinit esse in
subiecto. Sed gratia remanet. Non enim corrumpitur, quia sic in
nihilum redigeretur, sicut ex nihilo creatur, unde et dicitur nova
creatura, ad Gal. ult. Ergo gratia non est qualitas.
Sed contra est quod, super illud Psalmi CIII, ut exhilaret
faciem in oleo, dicit Glossa quod gratia est nitor animae, sanctum
concilians amorem. Sed nitor animae est quaedam qualitas, sicut et
pulchritudo corporis. Ergo gratia est quaedam qualitas.
Respondeo dicendum quod, sicut iam dictum est, in eo qui dicitur
gratiam Dei habere, significatur esse quidam effectus gratuitae Dei
voluntatis. Dictum est autem supra quod dupliciter ex gratuita Dei
voluntate homo adiuvatur. Uno modo, inquantum anima hominis movetur a
Deo ad aliquid cognoscendum vel volendum vel agendum. Et hoc modo
ipse gratuitus effectus in homine non est qualitas, sed motus quidam
animae, actus enim moventis in moto est motus, ut dicitur in III
Physic. Alio modo adiuvatur homo ex gratuita Dei voluntate,
secundum quod aliquod habituale donum a Deo animae infunditur. Et hoc
ideo, quia non est conveniens quod Deus minus provideat his quos
diligit ad supernaturale bonum habendum, quam creaturis quas diligit ad
bonum naturale habendum. Creaturis autem naturalibus sic providet ut
non solum moveat eas ad actus naturales, sed etiam largiatur eis formas
et virtutes quasdam, quae sunt principia actuum, ut secundum seipsas
inclinentur ad huiusmodi motus. Et sic motus quibus a Deo moventur,
fiunt creaturis connaturales et faciles; secundum illud Sap.
VIII, et disponit omnia suaviter. Multo igitur magis illis quos
movet ad consequendum bonum supernaturale aeternum, infundit aliquas
formas seu qualitates supernaturales, secundum quas suaviter et prompte
ab ipso moveantur ad bonum aeternum consequendum. Et sic donum gratiae
qualitas quaedam est.
Ad primum ergo dicendum quod gratia, secundum quod est qualitas,
dicitur agere in animam non per modum causae efficientis, sed per modum
causae formalis, sicut albedo facit album, et iustitia iustum.
Ad secundum dicendum quod omnis substantia vel est ipsa natura rei
cuius est substantia, vel est pars naturae, secundum quem modum
materia vel forma substantia dicitur. Et quia gratia est supra naturam
humanam, non potest esse quod sit substantia aut forma substantialis,
sed est forma accidentalis ipsius animae. Id enim quod substantialiter
est in Deo, accidentaliter fit in anima participante divinam
bonitatem, ut de scientia patet. Secundum hoc ergo, quia anima
imperfecte participat divinam bonitatem, ipsa participatio divinae
bonitatis quae est gratia, imperfectiori modo habet esse in anima quam
anima in seipsa subsistat. Est tamen nobilior quam natura animae,
inquantum est expressio vel participatio divinae bonitatis, non autem
quantum ad modum essendi.
Ad tertium dicendum quod, sicut dicit Boetius, accidentis esse est
inesse. Unde omne accidens non dicitur ens quasi ipsum esse habeat,
sed quia eo aliquid est, unde et magis dicitur esse entis quam ens, ut
dicitur in VII Metaphys. Et quia eius est fieri vel corrumpi cuius
est esse, ideo, proprie loquendo, nullum accidens neque fit neque
corrumpitur, sed dicitur fieri vel corrumpi, secundum quod subiectum
incipit vel desinit esse in actu secundum illud accidens. Et secundum
hoc etiam gratia dicitur creari, ex eo quod homines secundum ipsam
creantur, idest in novo esse constituuntur, ex nihilo, idest non ex
meritis; secundum illud ad Ephes. II, creati in Christo Iesu in
operibus bonis.
|
|