|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod gratia sit idem quod
virtus. Dicit enim Augustinus quod gratia operans est fides quae per
dilectionem operatur; ut habetur in libro de spiritu et littera. Sed
fides quae per dilectionem operatur, est virtus. Ergo gratia est
virtus.
2. Praeterea, cuicumque convenit definitio, et definitum. Sed
definitiones de virtute datae sive a sanctis sive a philosophis,
conveniunt gratiae, ipsa enim bonum facit habentem et opus eius bonum
reddit; ipsa etiam est bona qualitas mentis qua recte vivitur, et
cetera. Ergo gratia est virtus.
3. Praeterea, gratia est qualitas quaedam. Sed manifestum est quod
non est in quarta specie qualitatis, quae est forma et circa aliquid
constans figura, quia non pertinet ad corpus. Neque etiam in tertia
est, quia non est passio vel passibilis qualitas, quae est in parte
animae sensitiva, ut probatur in VII Physic.; ipsa autem gratia
principaliter est in mente. Neque iterum est in secunda specie, quae
est potentia vel impotentia naturalis, quia gratia est supra naturam;
et non se habet ad bonum et malum, sicut potentia naturalis. Ergo
relinquitur quod sit in prima specie, quae est habitus vel dispositio.
Habitus autem mentis sunt virtutes, quia etiam ipsa scientia
quodammodo est virtus, ut supra dictum est. Ergo gratia est idem quod
virtus.
Sed contra, si gratia est virtus, maxime videtur quod sit aliqua
trium theologicarum virtutum. Sed gratia non est fides vel spes, quia
haec possunt esse sine gratia gratum faciente. Neque etiam caritas,
quia gratia praevenit caritatem, ut Augustinus dicit, in libro de
Praedest. sanctorum. Ergo gratia non est virtus.
Respondeo dicendum quod quidam posuerunt idem esse gratiam et virtutem
secundum essentiam, sed differre solum secundum rationem, ut gratia
dicatur secundum quod facit hominem Deo gratum, vel secundum quod
gratis datur; virtus autem, secundum quod perficit ad bene operandum.
Et hoc videtur sensisse Magister, in II Sent. Sed si quis recte
consideret rationem virtutis, hoc stare non potest. Quia ut
philosophus dicit, in VII Physic., virtus est quaedam dispositio
perfecti, dico autem perfectum, quod est dispositum secundum naturam.
Ex quo patet quod virtus uniuscuiusque rei dicitur in ordine ad aliquam
naturam praeexistentem, quando scilicet unumquodque sic est
dispositum, secundum quod congruit suae naturae. Manifestum est autem
quod virtutes acquisitae per actus humanos, de quibus supra dictum
est, sunt dispositiones quibus homo convenienter disponitur in ordine
ad naturam qua homo est. Virtutes autem infusae disponunt hominem
altiori modo, et ad altiorem finem, unde etiam oportet quod in ordine
ad aliquam altiorem naturam. Hoc autem est in ordine ad naturam
divinam participatam; secundum quod dicitur II Petr. I, maxima et
pretiosa nobis promissa donavit, ut per haec efficiamini divinae
consortes naturae. Et secundum acceptionem huius naturae, dicimur
regenerari in filios Dei. Sicut igitur lumen naturale rationis est
aliquid praeter virtutes acquisitas, quae dicuntur in ordine ad ipsum
lumen naturale; ita etiam ipsum lumen gratiae, quod est participatio
divinae naturae, est aliquid praeter virtutes infusas, quae a lumine
illo derivantur, et ad illud lumen ordinantur. Unde et apostolus
dicit, ad Ephes. V, eratis aliquando tenebrae, nunc autem lux in
domino, ut filii lucis ambulate. Sicut enim virtutes acquisitae
perficiunt hominem ad ambulandum congruenter lumini naturali rationis;
ita virtutes infusae perficiunt hominem ad ambulandum congruenter lumini
gratiae.
Ad primum ergo dicendum quod Augustinus nominat fidem per dilectionem
operantem gratiam, quia actus fidei per dilectionem operantis est
primus actus in quo gratia gratum faciens manifestatur.
Ad secundum dicendum quod bonum positum in definitione virtutis,
dicitur secundum convenientiam ad aliquam naturam praeexistentem, vel
essentialem vel participatam. Sic autem bonum non attribuitur
gratiae, sed sicut radici bonitatis in homine, ut dictum est.
Ad tertium dicendum quod gratia reducitur ad primam speciem
qualitatis. Nec tamen est idem quod virtus, sed habitudo quaedam quae
praesupponitur virtutibus infusis, sicut earum principium et radix.
|
|