|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod gratia non convenienter
dividatur per gratiam gratum facientem et gratiam gratis datam. Gratia
enim est quoddam Dei donum, ut ex supradictis patet. Homo autem ideo
non est Deo gratus quia aliquid est ei datum a Deo, sed potius e
converso, ideo enim aliquid datur alicui gratis a Deo, quia est homo
gratus ei. Ergo nulla est gratia gratum faciens.
2. Praeterea, quaecumque non dantur ex meritis praecedentibus,
dantur gratis. Sed etiam ipsum bonum naturae datur homini absque
merito praecedenti, quia natura praesupponitur ad meritum. Ergo ipsa
natura est etiam gratis data a Deo. Natura autem dividitur contra
gratiam. Inconvenienter igitur hoc quod est gratis datum, ponitur ut
gratiae differentia, quia invenitur etiam extra gratiae genus.
3. Praeterea, omnis divisio debet esse per opposita. Sed etiam
ipsa gratia gratum faciens, per quam iustificamur, gratis nobis a Deo
conceditur; secundum illud Rom. III, iustificati gratis per
gratiam ipsius. Ergo gratia gratum faciens non debet dividi contra
gratiam gratis datam.
Sed contra est quod apostolus utrumque attribuit gratiae, scilicet et
gratum facere, et esse gratis datum. Dicit enim quantum ad primum,
ad Ephes. I, gratificavit nos in dilecto filio suo. Quantum vero
ad secundum, dicitur ad Rom. XI, si autem gratia, iam non ex
operibus, alioquin gratia iam non est gratia. Potest ergo distingui
gratia quae vel habet unum tantum, vel utrumque.
Respondeo dicendum quod, sicut apostolus dicit, ad Rom. XIII,
quae a Deo sunt, ordinata sunt. In hoc autem ordo rerum consistit,
quod quaedam per alia in Deum reducuntur; ut Dionysius dicit, in
Cael. Hier. Cum igitur gratia ad hoc ordinetur ut homo reducatur in
Deum, ordine quodam hoc agitur, ut scilicet quidam per alios in Deum
reducantur. Secundum hoc igitur duplex est gratia. Una quidem per
quam ipse homo Deo coniungitur, quae vocatur gratia gratum faciens.
Alia vero per quam unus homo cooperatur alteri ad hoc quod ad Deum
reducatur. Huiusmodi autem donum vocatur gratia gratis data, quia
supra facultatem naturae, et supra meritum personae, homini
conceditur, sed quia non datur ad hoc ut homo ipse per eam
iustificetur, sed potius ut ad iustificationem alterius cooperetur,
ideo non vocatur gratum faciens. Et de hac dicit apostolus, I ad
Cor. XII, unicuique datur manifestatio spiritus ad utilitatem,
scilicet aliorum.
Ad primum ergo dicendum quod gratia non dicitur facere gratum
effective, sed formaliter, scilicet quia per hanc homo iustificatur,
et dignus efficitur vocari Deo gratus; secundum quod dicitur ad
Coloss. I, dignos nos fecit in partem sortis sanctorum in lumine.
Ad secundum dicendum quod gratia, secundum quod gratis datur,
excludit rationem debiti. Potest autem intelligi duplex debitum.
Unum quidem ex merito proveniens, quod refertur ad personam, cuius
est agere meritoria opera; secundum illud ad Rom. IV, ei qui
operatur, merces imputatur secundum debitum, non secundum gratiam.
Aliud est debitum ex conditione naturae, puta si dicamus debitum esse
homini quod habeat rationem et alia quae ad humanam pertinent naturam.
Neutro autem modo dicitur debitum propter hoc quod Deus creaturae
obligatur, sed potius inquantum creatura debet subiici Deo ut in ea
divina ordinatio impleatur, quae quidem est ut talis natura tales
conditiones vel proprietates habeat, et quod talia operans talia
consequatur. Dona igitur naturalia carent primo debito, non autem
carent secundo debito. Sed dona supernaturalia utroque debito carent,
et ideo specialius sibi nomen gratiae vindicant.
Ad tertium dicendum quod gratia gratum faciens addit aliquid supra
rationem gratiae gratis datae quod etiam ad rationem gratiae pertinet,
quia scilicet hominem gratum facit Deo. Et ideo gratia gratis data,
quae hoc non facit, retinet sibi nomen commune, sicut in pluribus
aliis contingit. Et sic opponuntur duae partes divisionis sicut gratum
faciens et non faciens gratum.
|
|