|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod gratia inconvenienter
dividatur per operantem et cooperantem. Gratia enim accidens quoddam
est, ut supra dictum est. Sed accidens non potest agere in
subiectum. Ergo nulla gratia debet dici operans.
2. Praeterea, si gratia aliquid operetur in nobis, maxime operatur
iustificationem. Sed hoc non sola gratia operatur in nobis, dicit
enim Augustinus, super illud Ioan. XIV, opera quae ego facio,
et ipse faciet, qui creavit te sine te, non iustificabit te sine te.
Ergo nulla gratia debet dici simpliciter operans.
3. Praeterea, cooperari alicui videtur pertinere ad inferius agens,
non autem ad principalius. Sed gratia principalius operatur in nobis
quam liberum arbitrium; secundum illud Rom. IX, non est volentis
neque currentis, sed miserentis Dei. Ergo gratia non debet dici
cooperans.
4. Praeterea, divisio debet dari per opposita. Sed operari et
cooperari non sunt opposita, idem enim potest operari et cooperari.
Ergo inconvenienter dividitur gratia per operantem et cooperantem.
Sed contra est quod Augustinus dicit, in libro de Grat. et Lib.
Arb., cooperando Deus in nobis perficit quod operando incipit, quia
ipse ut velimus operatur incipiens, qui volentibus cooperatur
perficiens. Sed operationes Dei quibus movet nos ad bonum, ad
gratiam pertinent. Ergo convenienter gratia dividitur per operantem et
cooperantem.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, gratia dupliciter
potest intelligi, uno modo, divinum auxilium quo nos movet ad bene
volendum et agendum; alio modo, habituale donum nobis divinitus
inditum. Utroque autem modo gratia dicta convenienter dividitur per
operantem et cooperantem. Operatio enim alicuius effectus non
attribuitur mobili, sed moventi. In illo ergo effectu in quo mens
nostra est mota et non movens, solus autem Deus movens, operatio Deo
attribuitur, et secundum hoc dicitur gratia operans. In illo autem
effectu in quo mens nostra et movet et movetur, operatio non solum
attribuitur Deo, sed etiam animae, et secundum hoc dicitur gratia
cooperans. Est autem in nobis duplex actus. Primus quidem, interior
voluntatis. Et quantum ad istum actum, voluntas se habet ut mota,
Deus autem ut movens, et praesertim cum voluntas incipit bonum velle
quae prius malum volebat. Et ideo secundum quod Deus movet humanam
mentem ad hunc actum, dicitur gratia operans. Alius autem actus est
exterior; qui cum a voluntate imperetur, ut supra habitum est,
consequens est ut ad hunc actum operatio attribuatur voluntati. Et
quia etiam ad hunc actum Deus nos adiuvat, et interius confirmando
voluntatem ut ad actum perveniat, et exterius facultatem operandi
praebendo; respectu huius actus dicitur gratia cooperans. Unde post
praemissa verba subdit Augustinus, ut autem velimus operatur, cum
autem volumus, ut perficiamus nobis cooperatur. Sic igitur si gratia
accipiatur pro gratuita Dei motione qua movet nos ad bonum meritorium,
convenienter dividitur gratia per operantem et cooperantem. Si vero
accipiatur gratia pro habituali dono, sic etiam duplex est gratiae
effectus, sicut et cuiuslibet alterius formae, quorum primus est
esse, secundus est operatio; sicut caloris operatio est facere
calidum, et exterior calefactio. Sic igitur habitualis gratia,
inquantum animam sanat vel iustificat, sive gratam Deo facit, dicitur
gratia operans, inquantum vero est principium operis meritorii, quod
etiam ex libero arbitrio procedit, dicitur cooperans.
Ad primum ergo dicendum quod, secundum quod gratia est quaedam
qualitas accidentalis, non agit in animam effective; sed formaliter,
sicut albedo dicitur facere albam superficiem.
Ad secundum dicendum quod Deus non sine nobis nos iustificat, quia
per motum liberi arbitrii, dum iustificamur, Dei iustitiae
consentimus. Ille tamen motus non est causa gratiae, sed effectus.
Unde tota operatio pertinet ad gratiam.
Ad tertium dicendum quod cooperari dicitur aliquis alicui non solum
sicut secundarium agens principali agenti, sed sicut adiuvans ad
praesuppositum finem. Homo autem per gratiam operantem adiuvatur a
Deo ut bonum velit. Et ideo, praesupposito iam fine, consequens est
ut gratia nobis cooperetur.
Ad quartum dicendum quod gratia operans et cooperans est eadem gratia,
sed distinguitur secundum diversos effectus, ut ex dictis patet.
|
|