|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod gratia inconvenienter
dividatur in praevenientem et subsequentem. Gratia enim est divinae
dilectionis effectus. Sed Dei dilectio nunquam est subsequens, sed
semper praeveniens; secundum illud I Ioan. IV, non quasi nos
dilexerimus Deum, sed quia ipse prior dilexit nos. Ergo gratia non
debet poni praeveniens et subsequens.
2. Praeterea, gratia gratum faciens est una tantum in homine, cum
sit sufficiens, secundum illud II ad Cor. XII, sufficit tibi
gratia mea. Sed idem non potest esse prius et posterius. Ergo gratia
inconvenienter dividitur in praevenientem et subsequentem.
3. Praeterea, gratia cognoscitur per effectus. Sed infiniti sunt
effectus gratiae, quorum unus praecedit alium. Ergo si penes hoc
gratia deberet dividi in praevenientem et subsequentem, videtur quod
infinitae essent species gratiae. Infinita autem relinquuntur a
qualibet arte. Non ergo gratia convenienter dividitur in praevenientem
et subsequentem.
Sed contra est quod gratia Dei ex eius misericordia provenit. Sed
utrumque in Psalmo legitur, misericordia eius praeveniet me; et
iterum, misericordia eius subsequetur me. Ergo gratia convenienter
dividitur in praevenientem et subsequentem.
Respondeo dicendum quod, sicut gratia dividitur in operantem et
cooperantem secundum diversos effectus, ita etiam in praevenientem et
subsequentem, qualitercumque gratia accipiatur. Sunt autem quinque
effectus gratiae in nobis, quorum primus est ut anima sanetur;
secundus est ut bonum velit; tertius est ut bonum quod vult,
efficaciter operetur; quartus est ut in bono perseveret; quintus est
ut ad gloriam perveniat. Et ideo gratia secundum quod causat in nobis
primum effectum, vocatur praeveniens respectu secundi effectus; et
prout causat in nobis secundum, vocatur subsequens respectu primi
effectus. Et sicut unus effectus est posterior uno effectu et prior
alio, ita gratia potest dici et praeveniens et subsequens secundum
eundem effectum, respectu diversorum. Et hoc est quod Augustinus
dicit, in libro de Nat. et Grat., praevenit ut sanemur,
subsequitur ut sanati vegetemur, praevenit ut vocemur, subsequitur ut
glorificemur.
Ad primum ergo dicendum quod dilectio Dei nominat aliquid aeternum,
et ideo nunquam potest dici nisi praeveniens. Sed gratia significat
effectum temporalem, qui potest praecedere aliquid et ad aliquid
subsequi. Et ideo gratia potest dici praeveniens et subsequens.
Ad secundum dicendum quod gratia non diversificatur per hoc quod est
praeveniens et subsequens, secundum essentiam, sed solum secundum
effectum, sicut et de operante et cooperante dictum est. Quia etiam
secundum quod gratia subsequens ad gloriam pertinet, non est alia
numero a gratia praeveniente per quam nunc iustificamur. Sicut enim
caritas viae non evacuatur, sed perficitur in patria, ita etiam et de
lumine gratiae est dicendum, quia neutrum in sui ratione imperfectionem
importat.
Ad tertium dicendum quod, quamvis effectus gratiae possint esse
infiniti numero, sicut sunt infiniti actus humani; tamen omnes
reducuntur ad aliqua determinata in specie. Et praeterea omnes
conveniunt in hoc quod unus alium praecedit.
|
|