|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod gratia gratis data
inconvenienter ab apostolo distinguatur. Omne enim donum quod nobis a
Deo gratis datur, potest dici gratia gratis data. Sed infinita sunt
dona quae nobis gratis a Deo conceduntur, tam in bonis animae quam in
bonis corporis, quae tamen nos Deo gratos non faciunt. Ergo gratiae
gratis datae non possunt comprehendi sub aliqua certa divisione.
2. Praeterea, gratia gratis data distinguitur contra gratiam gratum
facientem. Sed fides pertinet ad gratiam gratum facientem, quia per
ipsam iustificamur, secundum illud Rom. V, iustificati ergo ex
fide, et cetera. Ergo inconvenienter fides ponitur inter gratias
gratis datas, praesertim cum aliae virtutes ibi non ponantur, ut spes
et caritas.
3. Praeterea, operatio sanitatum, et loqui diversa genera
linguarum, miracula quaedam sunt. Interpretatio etiam sermonum ad
sapientiam vel scientiam pertinet; secundum illud Dan. I, pueris
his dedit Deus scientiam et disciplinam in omni libro et sapientia.
Ergo inconvenienter dividitur gratia sanitatum, et genera linguarum,
contra operationem virtutum; et interpretatio sermonum contra sermonem
sapientiae et scientiae.
4. Praeterea, sicut sapientia et scientia sunt quaedam dona spiritus
sancti, ita etiam intellectus et consilium, pietas, fortitudo et
timor, ut supra dictum est. Ergo haec etiam deberent poni inter
gratias gratis datas.
Sed contra est quod apostolus dicit, I ad Cor. XII, alii per
spiritum datur sermo sapientiae, alii autem sermo scientiae secundum
eundem spiritum, alteri fides in eodem spiritu, alii gratia
sanitatum, alii operatio virtutum, alii prophetia, alii discretio
spirituum, alii genera linguarum, alii interpretatio sermonum.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, gratia gratis data
ordinatur ad hoc quod homo alteri cooperetur ut reducatur ad Deum.
Homo autem ad hoc operari non potest interius movendo, hoc enim solius
Dei est; sed solum exterius docendo vel persuadendo. Et ideo gratia
gratis data illa sub se continet quibus homo indiget ad hoc quod alterum
instruat in rebus divinis, quae sunt supra rationem. Ad hoc autem
tria requiruntur. Primo quidem, quod homo sit sortitus plenitudinem
cognitionis divinorum, ut ex hoc possit alios instruere. Secundo, ut
possit confirmare vel probare ea quae dicit, alias non esset efficax
eius doctrina. Tertio, ut ea quae concipit, possit convenienter
auditoribus proferre. Quantum igitur ad primum, tria sunt
necessaria, sicut etiam apparet in magisterio humano. Oportet enim
quod ille qui debet alium instruere in aliqua scientia, primo quidem,
ut principia illius scientiae sint ei certissima. Et quantum ad hoc
ponitur fides, quae est certitudo de rebus invisibilibus, quae
supponuntur ut principia in Catholica doctrina. Secundo, oportet
quod doctor recte se habeat circa principales conclusiones scientiae.
Et sic ponitur sermo sapientiae, quae est cognitio divinorum.
Tertio, oportet ut etiam abundet exemplis et cognitione effectuum,
per quos interdum oportet manifestare causas. Et quantum ad hoc
ponitur sermo scientiae, quae est cognitio rerum humanarum, quia
invisibilia Dei per ea quae facta sunt, conspiciuntur. Confirmatio
autem in his quae subduntur rationi, est per argumenta. In his autem
quae sunt supra rationem divinitus revelata, confirmatio est per ea
quae sunt divinae virtuti propria. Et hoc dupliciter. Uno quidem
modo, ut doctor sacrae doctrinae faciat quae solus Deus facere
potest, in operibus miraculosis, sive sint ad salutem corporum, et
quantum ad hoc ponitur gratia sanitatum; sive ordinentur ad solam
divinae potestatis manifestationem, sicut quod sol stet aut
tenebrescat, quod mare dividatur; et quantum ad hoc ponitur operatio
virtutum. Secundo, ut possit manifestare ea quae solius Dei est
scire. Et haec sunt contingentia futura, et quantum ad hoc ponitur
prophetia; et etiam occulta cordium, et quantum ad hoc ponitur
discretio spirituum. Facultas autem pronuntiandi potest attendi vel
quantum ad idioma in quo aliquis intelligi possit, et secundum hoc
ponuntur genera linguarum, vel quantum ad sensum eorum quae sunt
proferenda, et quantum ad hoc ponitur interpretatio sermonum.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut supra dictum est, non omnia
beneficia quae nobis divinitus conceduntur, gratiae gratis datae
dicuntur, sed solum illa quae excedunt facultatem naturae, sicut quod
piscator abundet sermone sapientiae et scientiae et aliis huiusmodi.
Et talia ponuntur hic sub gratia gratis data.
Ad secundum dicendum quod fides non numeratur hic inter gratias gratis
datas secundum quod est quaedam virtus iustificans hominem in seipso,
sed secundum quod importat quandam supereminentem certitudinem fidei,
ex qua homo sit idoneus ad instruendum alios de his quae ad fidem
pertinent. Spes autem et caritas pertinent ad vim appetitivam,
secundum quod per eam homo in Deum ordinatur.
Ad tertium dicendum quod gratia sanitatum distinguitur a generali
operatione virtutum, quia habet specialem rationem inducendi ad fidem;
ad quam aliquis magis promptus redditur per beneficium corporalis
sanitatis quam per fidei virtutem assequitur. Similiter etiam loqui
variis linguis, et interpretari sermones, habent speciales quasdam
rationes movendi ad fidem, et ideo ponuntur speciales gratiae gratis
datae.
Ad quartum dicendum quod sapientia et scientia non computantur inter
gratias gratis datas secundum quod enumerantur inter dona spiritus
sancti, prout scilicet mens hominis est bene mobilis per spiritum
sanctum ad ea quae sunt sapientiae vel scientiae, sic enim sunt dona
spiritus sancti, ut supra dictum est. Sed computantur inter gratias
gratis datas secundum quod important quandam abundantiam scientiae et
sapientiae, ut homo possit non solum in seipso recte sapere de
divinis, sed etiam alios instruere et contradicentes revincere. Et
ideo inter gratias gratis datas signanter ponitur sermo sapientiae, et
sermo scientiae, quia ut Augustinus dicit, XIV de Trin., aliud
est scire tantummodo quid homo credere debeat propter adipiscendam vitam
beatam; aliud, scire quemadmodum hoc ipsum et piis opituletur, et
contra impios defendatur.
|
|