|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod gratia gratis data sit
dignior quam gratia gratum faciens. Bonum enim gentis est melius quam
bonum unius; ut philosophus dicit, in I Ethic. Sed gratia gratum
faciens ordinatur solum ad bonum unius hominis, gratia autem gratis
data ordinatur ad bonum commune totius Ecclesiae, ut supra dictum
est. Ergo gratia gratis data est dignior quam gratia gratum faciens.
2. Praeterea, maioris virtutis est quod aliquid possit agere in
aliud, quam quod solum in seipso perficiatur, sicut maior est claritas
corporis quod potest etiam alia corpora illuminare, quam eius quod ita
in se lucet quod alia illuminare non potest. Propter quod etiam
philosophus dicit, in V Ethic., quod iustitia est praeclarissima
virtutum, per quam homo recte se habet etiam ad alios. Sed per
gratiam gratum facientem homo perficitur in seipso, per gratiam autem
gratis datam homo operatur ad perfectionem aliorum. Ergo gratia gratis
data est dignior quam gratia gratum faciens.
3. Praeterea, id quod est proprium meliorum, dignius est quam id
quod est commune omnium, sicut ratiocinari, quod est proprium
hominis, dignius est quam sentire, quod est commune omnibus
animalibus. Sed gratia gratum faciens est communis omnibus membris
Ecclesiae, gratia autem gratis data est proprium donum digniorum
membrorum Ecclesiae. Ergo gratia gratis data est dignior quam gratia
gratum faciens.
Sed contra est quod apostolus, I ad Cor. XII, enumeratis
gratiis gratis datis, subdit, adhuc excellentiorem viam vobis
demonstro, et sicut per subsequentia patet, loquitur de caritate,
quae pertinet ad gratiam gratum facientem. Ergo gratia gratum faciens
excellentior est quam gratia gratis data.
Respondeo dicendum quod unaquaeque virtus tanto excellentior est,
quanto ad altius bonum ordinatur. Semper autem finis potior est his
quae sunt ad finem. Gratia autem gratum faciens ordinat hominem
immediate ad coniunctionem ultimi finis. Gratiae autem gratis datae
ordinant hominem ad quaedam praeparatoria finis ultimi, sicut per
prophetiam et miracula et alia huiusmodi homines inducuntur ad hoc quod
ultimo fini coniungantur. Et ideo gratia gratum faciens est multo
excellentior quam gratia gratis data.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut philosophus dicit, in XII
Metaphys., bonum multitudinis, sicut exercitus, est duplex. Unum
quidem quod est in ipsa multitudine, puta ordo exercitus. Aliud autem
quod est separatum a multitudine, sicut bonum ducis, et hoc melius
est, quia ad hoc etiam illud aliud ordinatur. Gratia autem gratis
data ordinatur ad bonum commune Ecclesiae quod est ordo
ecclesiasticus, sed gratia gratum faciens ordinatur ad bonum commune
separatum, quod est ipse Deus. Et ideo gratia gratum faciens est
nobilior.
Ad secundum dicendum quod, si gratia gratis data posset hoc agere in
altero quod homo per gratiam gratum facientem consequitur, sequeretur
quod gratia gratis data esset nobilior, sicut excellentior est claritas
solis illuminantis quam corporis illuminati. Sed per gratiam gratis
datam homo non potest causare in alio coniunctionem ad Deum, quam ipse
habet per gratiam gratum facientem; sed causat quasdam dispositiones ad
hoc. Et ideo non oportet quod gratia gratis data sit excellentior,
sicut nec in igne calor manifestativus speciei eius, per quam agit ad
inducendum calorem in alia, est nobilior quam forma substantialis
ipsius.
Ad tertium dicendum quod sentire ordinatur ad ratiocinari sicut ad
finem, et ideo ratiocinari est nobilius. Hic autem est e converso,
quia id quod est proprium, ordinatur ad id quod est commune sicut ad
finem. Unde non est simile.
|
|