|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod non solus Deus sit causa
gratiae. Dicitur enim Ioan. I, gratia et veritas per Iesum
Christum facta est. Sed in nomine Iesu Christi intelligitur non
solum natura divina assumens, sed etiam natura creata assumpta. Ergo
aliqua creatura potest esse causa gratiae.
2. Praeterea, ista differentia ponitur inter sacramenta novae legis
et veteris, quod sacramenta novae legis causant gratiam, quam
sacramenta veteris legis solum significant. Sed sacramenta novae legis
sunt quaedam visibilia elementa. Ergo non solus Deus est causa
gratiae.
3. Praeterea, secundum Dionysium, in libro Cael. Hier.,
Angeli purgant et illuminant et perficiunt et Angelos inferiores et
etiam homines. Sed rationalis creatura purgatur, illuminatur et
perficitur per gratiam. Ergo non solus Deus est causa gratiae.
Sed contra est quod in Psalmo LXXXIII dicitur, gratiam et
gloriam dabit dominus.
Respondeo dicendum quod nulla res agere potest ultra suam speciem,
quia semper oportet quod causa potior sit effectu. Donum autem gratiae
excedit omnem facultatem naturae creatae, cum nihil aliud sit quam
quaedam participatio divinae naturae, quae excedit omnem aliam
naturam. Et ideo impossibile est quod aliqua creatura gratiam causet.
Sic enim necesse est quod solus Deus deificet, communicando
consortium divinae naturae per quandam similitudinis participationem,
sicut impossibile est quod aliquid igniat nisi solus ignis.
Ad primum ergo dicendum quod humanitas Christi est sicut quoddam
organum divinitatis eius; ut Damascenus dicit, in III libro.
Instrumentum autem non agit actionem agentis principalis propria
virtute, sed virtute principalis agentis. Et ideo humanitas Christi
non causat gratiam propria virtute, sed virtute divinitatis adiunctae,
ex qua actiones humanitatis Christi sunt salutares.
Ad secundum dicendum quod, sicut in ipsa persona Christi humanitas
causat salutem nostram per gratiam, virtute divina principaliter
operante; ita etiam in sacramentis novae legis, quae derivantur a
Christo, causatur gratia instrumentaliter quidem per ipsa sacramenta,
sed principaliter per virtutem spiritus sancti in sacramentis
operantis; secundum illud Ioan. III, nisi quis renatus fuerit ex
aqua et spiritu sancto, et cetera.
Ad tertium dicendum quod Angelus purgat, illuminat et perficit
Angelum vel hominem, per modum instructionis cuiusdam, non autem
iustificando per gratiam. Unde Dionysius dicit, VII cap. de
Div. Nom., quod huiusmodi purgatio, illuminatio et perfectio nihil
est aliud quam divinae scientiae assumptio.
|
|