|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod non requiratur aliqua
praeparatio sive dispositio ad gratiam ex parte hominis. Quia ut
apostolus dicit, Rom. IV, ei qui operatur, merces non imputatur
secundum gratiam, sed secundum debitum. Sed praeparatio hominis per
liberum arbitrium non est nisi per aliquam operationem. Ergo
tolleretur ratio gratiae.
2. Praeterea, ille qui in peccato progreditur, non se praeparat ad
gratiam habendam. Sed aliquibus in peccato progredientibus data est
gratia, sicut patet de Paulo, qui gratiam consecutus est dum esset
spirans minarum et caedis in discipulos domini, ut dicitur Act.
IX. Ergo nulla praeparatio ad gratiam requiritur ex parte hominis.
3. Praeterea, agens infinitae virtutis non requirit dispositionem in
materia, cum nec ipsam materiam requirat, sicut in creatione apparet;
cui collatio gratiae comparatur, quae dicitur nova creatura, ad Gal.
ult. Sed solus Deus, qui est infinitae virtutis, gratiam causat,
ut dictum est. Ergo nulla praeparatio requiritur ex parte hominis ad
gratiam consequendam.
Sed contra est quod dicitur Amos IV, praeparare in occursum Dei
tui, Israel. Et I Reg. VII dicitur, praeparate corda vestra
domino.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, gratia dupliciter
dicitur, quandoque quidem ipsum habituale donum Dei; quandoque autem
ipsum auxilium Dei moventis animam ad bonum. Primo igitur modo
accipiendo gratiam, praeexigitur ad gratiam aliqua gratiae
praeparatio, quia nulla forma potest esse nisi in materia disposita.
Sed si loquamur de gratia secundum quod significat auxilium Dei
moventis ad bonum, sic nulla praeparatio requiritur ex parte hominis
quasi praeveniens divinum auxilium, sed potius quaecumque praeparatio
in homine esse potest, est ex auxilio Dei moventis animam ad bonum.
Et secundum hoc, ipse bonus motus liberi arbitrii quo quis praeparatur
ad donum gratiae suscipiendum, est actus liberi arbitrii moti a Deo,
et quantum ad hoc, dicitur homo se praeparare, secundum illud Prov.
XVI, hominis est praeparare animum. Et est principaliter a Deo
movente liberum arbitrium, et secundum hoc, dicitur a Deo voluntas
hominis praeparari, et a domino gressus hominis dirigi.
Ad primum ergo dicendum quod praeparatio hominis ad gratiam habendam,
quaedam est simul cum ipsa infusione gratiae. Et talis operatio est
quidem meritoria; sed non gratiae, quae iam habetur, sed gloriae,
quae nondum habetur. Est autem alia praeparatio gratiae imperfecta,
quae aliquando praecedit donum gratiae gratum facientis, quae tamen est
a Deo movente. Sed ista non sufficit ad meritum, nondum homine per
gratiam iustificato, quia nullum meritum potest esse nisi ex gratia,
ut infra dicetur.
Ad secundum dicendum quod, cum homo ad gratiam se praeparare non
possit nisi Deo eum praeveniente et movente ad bonum, non refert utrum
subito vel paulatim aliquis ad perfectam praeparationem perveniat,
dicitur enim Eccli. XI, quod facile est in oculis Dei subito
honestare pauperem. Contingit autem quandoque quod Deus movet hominem
ad aliquod bonum, non tamen perfectum, et talis praeparatio praecedit
gratiam. Sed quandoque statim perfecte movet ipsum ad bonum, et
subito homo gratiam accipit; secundum illud Ioan. VI, omnis qui
audivit a patre et didicit, venit ad me. Et ita contigit Paulo,
quia subito, cum esset in progressu peccati, perfecte motum est cor
eius a Deo, audiendo et addiscendo et veniendo; et ideo subito est
gratiam consecutus.
Ad tertium dicendum quod agens infinitae virtutis non exigit materiam,
vel dispositionem materiae, quasi praesuppositam ex alterius causae
actione. Sed tamen oportet quod, secundum conditionem rei causandae,
in ipsa re causet et materiam et dispositionem debitam ad formam. Et
similiter ad hoc quod Deus gratiam infundat animae, nulla praeparatio
exigitur quam ipse non faciat.
|
|