|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod ex necessitate detur
gratia se praeparanti ad gratiam, vel facienti quod in se est. Quia
super illud Rom. V, iustificati ex fide pacem habeamus etc., dicit
Glossa, Deus recipit eum qui ad se confugit, aliter esset in eo
iniquitas. Sed impossibile est in Deo iniquitatem esse. Ergo
impossibile est quod Deus non recipiat eum qui ad se confugit. Ex
necessitate igitur gratiam assequitur.
2. Praeterea, Anselmus dicit, in libro de casu Diaboli, quod
ista est causa quare Deus non concedit Diabolo gratiam, quia ipse non
voluit accipere, nec paratus fuit. Sed remota causa, necesse est
removeri effectum. Ergo si aliquis velit accipere gratiam, necesse
est quod ei detur.
3. Praeterea, bonum est communicativum sui; ut patet per
Dionysium, in IV cap. de Div. Nom. Sed bonum gratiae est
melius quam bonum naturae. Cum igitur forma naturalis ex necessitate
adveniat materiae dispositae, videtur quod multo magis gratia ex
necessitate detur praeparanti se ad gratiam.
Sed contra est quod homo comparatur ad Deum sicut lutum ad figulum;
secundum illud Ierem. XVIII, sicut lutum in manu figuli, sic
vos in manu mea. Sed lutum non ex necessitate accipit formam a
figulo, quantumcumque sit praeparatum. Ergo neque homo recipit ex
necessitate gratiam a Deo, quantumcumque se praeparet.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, praeparatio ad
hominis gratiam est a Deo sicut a movente, a libero autem arbitrio
sicut a moto. Potest igitur praeparatio dupliciter considerari. Uno
quidem modo, secundum quod est a libero arbitrio. Et secundum hoc,
nullam necessitatem habet ad gratiae consecutionem, quia donum gratiae
excedit omnem praeparationem virtutis humanae. Alio modo potest
considerari secundum quod est a Deo movente. Et tunc habet
necessitatem ad id ad quod ordinatur a Deo, non quidem coactionis,
sed infallibilitatis, quia intentio Dei deficere non potest; secundum
quod et Augustinus dicit, in libro de Praedest. Sanct., quod per
beneficia Dei certissime liberantur quicumque liberantur. Unde si ex
intentione Dei moventis est quod homo cuius cor movet, gratiam
consequatur, infallibiliter ipsam consequitur; secundum illud Ioan.
VI, omnis qui audivit a patre et didicit, venit ad me.
Ad primum ergo dicendum quod Glossa illa loquitur de illo qui confugit
ad Deum per actum meritorium liberi arbitrii iam per gratiam
informati, quem si non reciperet, esset contra iustitiam quam ipse
statuit. Vel si referatur ad motum liberi arbitrii ante gratiam,
loquitur secundum quod ipsum confugium hominis ad Deum est per motionem
divinam, quam iustum est non deficere.
Ad secundum dicendum quod defectus gratiae prima causa est ex nobis,
sed collationis gratiae prima causa est a Deo; secundum illud Osee
XIII, perditio tua, Israel, tantummodo ex me auxilium tuum.
Ad tertium dicendum quod etiam in rebus naturalibus dispositio materiae
non ex necessitate consequitur formam, nisi per virtutem agentis qui
dispositionem causat.
|
|