|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod gratia non sit maior in
uno quam in alio. Gratia enim causatur in nobis ex dilectione divina,
ut dictum est. Sed Sap. VI dicitur, pusillum et magnum ipse
fecit, et aequaliter est illi cura de omnibus. Ergo omnes aequaliter
gratiam ab eo consequuntur.
2. Praeterea, ea quae in summo dicuntur, non recipiunt magis et
minus. Sed gratia in summo dicitur, quia coniungit ultimo fini.
Ergo non recipit magis et minus. Non ergo est maior in uno quam in
alio.
3. Praeterea, gratia est vita animae, ut supra dictum est. Sed
vivere non dicitur secundum magis et minus. Ergo etiam neque gratia.
Sed contra est quod dicitur ad Ephes. IV, unicuique data est
gratia secundum mensuram donationis Christi. Quod autem mensurate
datur, non omnibus aequaliter datur. Ergo non omnes aequalem gratiam
habent.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, habitus duplicem
magnitudinem habere potest, unam ex parte finis vel obiecti, secundum
quod dicitur una virtus alia nobilior inquantum ad maius bonum
ordinatur; aliam vero ex parte subiecti, quod magis vel minus
participat habitum inhaerentem. Secundum igitur primam magnitudinem,
gratia gratum faciens non potest esse maior et minor, quia gratia
secundum sui rationem coniungit hominem summo bono, quod est Deus.
Sed ex parte subiecti, gratia potest suscipere magis vel minus, prout
scilicet unus perfectius illustratur a lumine gratiae quam alius.
Cuius diversitatis ratio quidem est aliqua ex parte praeparantis se ad
gratiam, qui enim se magis ad gratiam praeparat, pleniorem gratiam
accipit. Sed ex hac parte non potest accipi prima ratio huius
diversitatis, quia praeparatio ad gratiam non est hominis nisi
inquantum liberum arbitrium eius praeparatur a Deo. Unde prima causa
huius diversitatis accipienda est ex parte ipsius Dei, qui diversimode
suae gratiae dona dispensat, ad hoc quod ex diversis gradibus
pulchritudo et perfectio Ecclesiae consurgat, sicut etiam diversos
gradus rerum instituit ut esset universum perfectum. Unde apostolus,
ad Ephes. IV, postquam dixerat, unicuique data est gratia secundum
mensuram donationis Christi, enumeratis diversis gratiis, subiungit,
ad consummationem sanctorum, in aedificationem corporis Christi.
Ad primum ergo dicendum quod cura divina dupliciter considerari
potest. Uno modo, quantum ad ipsum divinum actum, qui est simplex et
uniformis. Et secundum hoc, aequaliter se habet eius cura ad omnes,
quia scilicet uno actu et simplici et maiora et minora dispensat. Alio
modo potest considerari ex parte eorum quae in creaturis ex divina cura
proveniunt. Et secundum hoc invenitur inaequalitas, inquantum
scilicet Deus sua cura quibusdam maiora, quibusdam minora providet
dona.
Ad secundum dicendum quod ratio illa procedit secundum primum modum
magnitudinis gratiae. Non enim potest gratia secundum hoc maior esse,
quod ad maius bonum ordinet, sed ex eo quod magis vel minus ordinat ad
idem bonum magis vel minus participandum. Potest enim esse diversitas
intensionis et remissionis secundum participationem subiecti, et in
ipsa gratia et in finali gloria.
Ad tertium dicendum quod vita naturalis pertinet ad substantiam
hominis, et ideo non recipit magis et minus. Sed vitam gratiae
participat homo accidentaliter, et ideo eam potest homo magis vel minus
habere.
|
|