|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod homo possit scire se
habere gratiam. Gratia enim est in anima per sui essentiam. Sed
certissima cognitio animae est eorum quae sunt in anima per sui
essentiam; ut patet per Augustinum, XII super Gen. ad Litt.
Ergo gratia certissime potest cognosci a Deo qui gratiam habet.
2. Praeterea, sicut scientia est donum Dei, ita et gratia. Sed
qui a Deo scientiam accipit, scit se scientiam habere; secundum illud
Sap. VII, dominus dedit mihi horum quae sunt veram scientiam.
Ergo pari ratione qui accipit gratiam a Deo, scit se gratiam habere.
3. Praeterea, lumen est magis cognoscibile quam tenebra, quia
secundum apostolum, ad Ephes. V, omne quod manifestatur, lumen
est. Sed peccatum, quod est spiritualis tenebra, per certitudinem
potest sciri ab eo qui habet peccatum. Ergo multo magis gratia, quae
est spirituale lumen.
4. Praeterea, apostolus dicit, I ad Cor. II, nos autem non
spiritum huius mundi accepimus, sed spiritum qui a Deo est, ut
sciamus quae a Deo donata sunt nobis. Sed gratia est praecipuum donum
Dei. Ergo homo qui accepit gratiam per spiritum sanctum, per eundem
spiritum scit gratiam esse sibi datam.
5. Praeterea, Gen. XXII, ex persona domini dicitur ad
Abraham, nunc cognovi quod timeas dominum, idest, cognoscere te
feci. Loquitur autem ibi de timore casto, qui non est sine gratia.
Ergo homo potest cognoscere se habere gratiam.
Sed contra est quod dicitur Eccle. IX, nemo scit utrum sit dignus
odio vel amore. Sed gratia gratum faciens facit hominem dignum Dei
amore. Ergo nullus potest scire utrum habeat gratiam gratum
facientem.
Respondeo dicendum quod tripliciter aliquid cognosci potest. Uno
modo, per revelationem. Et hoc modo potest aliquis scire se habere
gratiam. Revelat enim Deus hoc aliquando aliquibus ex speciali
privilegio, ut securitatis gaudium etiam in hac vita in eis incipiat,
et confidentius et fortius magnifica opera prosequantur, et mala
praesentis vitae sustineant, sicut Paulo dictum est, II ad Cor.
XII, sufficit tibi gratia mea. Alio modo homo cognoscit aliquid
per seipsum, et hoc certitudinaliter. Et sic nullus potest scire se
habere gratiam. Certitudo enim non potest haberi de aliquo, nisi
possit diiudicari per proprium principium, sic enim certitudo habetur
de conclusionibus demonstrativis per indemonstrabilia universalia
principia; nullus autem posset scire se habere scientiam alicuius
conclusionis, si principium ignoraret. Principium autem gratiae, et
obiectum eius, est ipse Deus, qui propter sui excellentiam est nobis
ignotus; secundum illud Iob XXXVI, ecce, Deus magnus, vincens
scientiam nostram. Et ideo eius praesentia in nobis vel absentia per
certitudinem cognosci non potest; secundum illud Iob IX, si venerit
ad me, non videbo eum, si autem abierit, non intelligam. Et ideo
homo non potest per certitudinem diiudicare utrum ipse habeat gratiam;
secundum illud I ad Cor. IV, sed neque meipsum iudico, qui autem
iudicat me, dominus est. Tertio modo cognoscitur aliquid
coniecturaliter per aliqua signa. Et hoc modo aliquis cognoscere
potest se habere gratiam, inquantum scilicet percipit se delectari in
Deo, et contemnere res mundanas; et inquantum homo non est conscius
sibi alicuius peccati mortalis. Secundum quem modum potest intelligi
quod habetur Apoc. II, vincenti dabo manna absconditum, quod nemo
novit nisi qui accipit, quia scilicet ille qui accipit, per quandam
experientiam dulcedinis novit, quam non experitur ille qui non
accipit. Ista tamen cognitio imperfecta est. Unde apostolus dicit,
I ad Cor. IV, nihil mihi conscius sum, sed non in hoc
iustificatus sum. Quia ut dicitur in Psalmo XVIII, delicta quis
intelligit? Ab occultis meis munda me, domine.
Ad primum ergo dicendum quod illa quae sunt per essentiam sui in
anima, cognoscuntur experimentali cognitione, inquantum homo experitur
per actus principia intrinseca, sicut voluntatem percipimus volendo,
et vitam in operibus vitae.
Ad secundum dicendum quod de ratione scientiae est quod homo
certitudinem habeat de his quorum habet scientiam, et similiter de
ratione fidei est quod homo sit certus de his quorum habet fidem. Et
hoc ideo, quia certitudo pertinet ad perfectionem intellectus, in quo
praedicta dona existunt. Et ideo quicumque habet scientiam vel fidem,
certus est se habere. Non est autem similis ratio de gratia et
caritate et aliis huiusmodi, quae perficiunt vim appetitivam.
Ad tertium dicendum quod peccatum habet pro principio et pro obiecto
bonum commutabile, quod nobis est notum. Obiectum autem vel finis
gratiae est nobis ignotum, propter sui luminis immensitatem; secundum
illud I ad Tim. ult., lucem habitat inaccessibilem.
Ad quartum dicendum quod apostolus ibi loquitur de donis gloriae, quae
sunt nobis data in spe, quae certissime cognoscimus per fidem; licet
non cognoscamus per certitudinem nos habere gratiam, per quam nos
possumus ea promereri. Vel potest dici quod loquitur de notitia
privilegiata, quae est per revelationem. Unde subdit, nobis autem
revelavit Deus per spiritum sanctum.
Ad quintum dicendum quod illud etiam verbum Abrahae dictum, potest
referri ad notitiam experimentalem, quae est per exhibitionem operis.
In opere enim illo quod fecerat Abraham, cognoscere potuit
experimentaliter se Dei timorem habere. Vel potest etiam ad
revelationem referri.
|
|