|
1. Ad nonum sic proceditur. Videtur quod iustificatio impii non sit
maximum opus Dei. Per iustificationem enim impii consequitur aliquis
gratiam viae. Sed per glorificationem consequitur aliquis gratiam
patriae, quae maior est. Ergo glorificatio Angelorum vel hominum est
maius opus quam iustificatio impii.
2. Praeterea, iustificatio impii ordinatur ad bonum particulare
unius hominis. Sed bonum universi est maius quam bonum unius hominis;
ut patet in I Ethic. Ergo maius opus est creatio caeli et terrae
quam iustificatio impii.
3. Praeterea, maius est ex nihilo aliquid facere, et ubi nihil
cooperatur agenti, quam ex aliquo facere aliquid cum aliqua
cooperatione patientis. Sed in opere creationis ex nihilo fit
aliquid, unde nihil potest cooperari agenti. Sed in iustificatione
impii Deus ex aliquo aliquid facit, idest ex impio iustum, et est ibi
aliqua cooperatio ex parte hominis, quia est ibi motus liberi
arbitrii, ut dictum est. Ergo iustificatio impii non est maximum opus
Dei.
Sed contra est quod in Psalmo CXLIV, dicitur, miserationes eius
super omnia opera eius. Et in collecta dicitur, Deus, qui
omnipotentiam tuam parcendo maxime et miserando manifestas. Et
Augustinus dicit exponens illud Ioan. XIV, maiora horum faciet,
quod maius opus est ut ex impio iustus fiat, quam creare caelum et
terram.
Respondeo dicendum quod opus aliquod potest dici magnum dupliciter.
Uno modo, ex parte modi agendi. Et sic maximum est opus creationis,
in quo ex nihilo fit aliquid. Alio modo potest dici opus magnum
propter magnitudinem eius quod fit. Et secundum hoc, maius opus est
iustificatio impii, quae terminatur ad bonum aeternum divinae
participationis, quam creatio caeli et terrae, quae terminatur ad
bonum naturae mutabilis. Et ideo Augustinus, cum dixisset quod maius
est quod ex impio fiat iustus, quam creare caelum et terram,
subiungit, caelum enim et terra transibit, praedestinatorum autem
salus et iustificatio permanebit. Sed sciendum est quod aliquid magnum
dicitur dupliciter. Uno modo, secundum quantitatem absolutam. Et
hoc modo donum gloriae est maius quam donum gratiae iustificantis
impium. Et secundum hoc, glorificatio iustorum est maius opus quam
iustificatio impii. Alio modo dicitur aliquid magnum quantitate
proportionis, sicut dicitur mons parvus, et milium magnum. Et hoc
modo donum gratiae impium iustificantis est maius quam donum gloriae
beatificantis iustum, quia plus excedit donum gratiae dignitatem
impii, qui erat dignus poena, quam donum gloriae dignitatem iusti,
qui ex hoc ipso quod est iustificatus, est dignus gloria. Et ideo
Augustinus dicit ibidem, iudicet qui potest, utrum maius sit iustos
Angelos creare quam impios iustificare. Certe, si aequalis est
utrumque potentiae, hoc maioris est misericordiae.
Et per hoc patet responsio ad primum.
Ad secundum dicendum quod bonum universi est maius quam bonum
particulare unius, si accipiatur utrumque in eodem genere. Sed bonum
gratiae unius maius est quam bonum naturae totius universi.
Ad tertium dicendum quod ratio illa procedit ex parte modi agendi,
secundum quem creatio est maximum opus Dei.
|
|