|
1. Ad decimum sic proceditur. Videtur quod iustificatio impii sit
opus miraculosum. Opera enim miraculosa sunt maiora non miraculosis.
Sed iustificatio impii est maius opus quam alia opera miraculosa; ut
patet per Augustinum in auctoritate inducta. Ergo iustificatio impii
est opus miraculosum.
2. Praeterea, motus voluntatis ita est in anima, sicut inclinatio
naturalis in rebus naturalibus. Sed quando Deus aliquid operatur in
rebus naturalibus contra inclinationem naturae, est opus miraculosum,
sicut cum illuminat caecum, vel suscitat mortuum. Voluntas autem
impii tendit in malum. Cum igitur Deus, iustificando hominem,
moveat eum in bonum, videtur quod iustificatio impii sit miraculosa.
3. Praeterea, sicut sapientia est donum Dei, ita et iustitia.
Sed miraculosum est quod aliquis subito sine studio sapientiam
assequatur a Deo. Ergo miraculosum est quod aliquis impius
iustificetur a Deo.
Sed contra, opera miraculosa sunt supra potentiam naturalem. Sed
iustificatio impii non est supra potentiam naturalem, dicit enim
Augustinus, in libro de Praedest. Sanct., quod posse habere
fidem, sicut posse habere caritatem, naturae est hominum, habere
autem gratiae est fidelium. Ergo iustificatio impii non est
miraculosa.
Respondeo dicendum quod in operibus miraculosis tria consueverunt
inveniri. Quorum unum est ex parte potentiae agentis, quia sola
divina virtute fieri possunt. Et ideo sunt simpliciter mira, quasi
habentia causam occultam, ut in primo dictum est. Et secundum hoc,
tam iustificatio impii quam creatio mundi, et universaliter omne opus
quod a solo Deo fieri potest, miraculosum dici potest. Secundo, in
quibusdam miraculosis operibus invenitur quod forma inducta est supra
naturalem potentiam talis materiae, sicut in suscitatione mortui vita
est supra naturalem potentiam talis corporis. Et quantum ad hoc,
iustificatio impii non est miraculosa, quia naturaliter anima est
gratiae capax; eo enim ipso quod facta est ad imaginem Dei, capax est
Dei per gratiam, ut Augustinus dicit. Tertio modo, in operibus
miraculosis invenitur aliquid praeter solitum et consuetum ordinem
causandi effectum, sicut cum aliquis infirmus sanitatem perfectam
assequitur subito, praeter solitum cursum sanationis quae fit a natura
vel arte. Et quantum ad hoc, iustificatio impii quandoque est
miraculosa, et quandoque non. Est enim iste consuetus et communis
cursus iustificationis, ut, Deo movente interius animam, homo
convertatur ad Deum, primo quidem conversione imperfecta, et
postmodum ad perfectam deveniat, quia caritas inchoata meretur augeri,
ut aucta mereatur perfici, sicut Augustinus dicit. Quandoque vero
tam vehementer Deus animam movet ut statim quandam perfectionem
iustitiae assequatur, sicut fuit in conversione Pauli, adhibita etiam
exterius miraculosa prostratione. Et ideo conversio Pauli, tanquam
miraculosa, in Ecclesia commemoratur celebriter.
Ad primum ergo dicendum quod quaedam miraculosa opera, etsi sint
minora quam iustificatio impii quantum ad bonum quod fit, sunt tamen
praeter consuetum ordinem talium effectuum. Et ideo plus habent de
ratione miraculi.
Ad secundum dicendum quod non quandocumque res naturalis movetur contra
suam inclinationem, est opus miraculosum, alioquin miraculosum esset
quod aqua calefieret, vel quod lapis sursum proiiceretur, sed quando
hoc fit praeter ordinem propriae causae, quae nata est hoc facere.
Iustificare autem impium nulla alia causa potest nisi Deus, sicut nec
aquam calefacere nisi ignis. Et ideo iustificatio impii a Deo,
quantum ad hoc, non est miraculosa.
Ad tertium dicendum quod sapientiam et scientiam homo natus est
acquirere a Deo per proprium ingenium et studium, et ideo quando
praeter hunc modum homo sapiens vel sciens efficitur, est miraculosum.
Sed gratiam iustificantem non est homo natus acquirere per suam
operationem, sed Deo operante. Unde non est simile.
|
|