|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod iustificatio impii non
sit remissio peccatorum. Peccatum enim non solum iustitiae opponitur,
sed omnibus virtutibus; ut ex supradictis patet. Sed iustificatio
significat motum quendam ad iustitiam. Non ergo omnis peccati remissio
est iustificatio, cum omnis motus sit de contrario in contrarium.
2. Praeterea, unumquodque debet denominari ab eo quod est potissimum
in ipso, ut dicitur in II de anima. Sed remissio peccatorum
praecipue fit per fidem, secundum illud Act. XV, fide purificans
corda eorum; et per caritatem, secundum illud Prov. X, universa
delicta operit caritas. Magis ergo remissio peccatorum debuit
denominari a fide vel a caritate, quam a iustitia.
3. Praeterea, remissio peccatorum idem esse videtur quod vocatio,
vocatur enim qui distat; distat autem aliquis a Deo per peccatum.
Sed vocatio iustificationem praecedit; secundum illud Rom.
VIII, quos vocavit, hos et iustificavit. Ergo iustificatio non
est remissio peccatorum.
Sed contra est quod, Rom. VIII super illud, quos vocavit, hos
et iustificavit, dicit Glossa, remissione peccatorum. Ergo remissio
peccatorum est iustificatio.
Respondeo dicendum quod iustificatio passive accepta importat motum ad
iustitiam; sicut et calefactio motum ad calorem. Cum autem iustitia
de sui ratione importet quandam rectitudinem ordinis, dupliciter accipi
potest. Uno modo, secundum quod importat ordinem rectum in ipso actu
hominis. Et secundum hoc iustitia ponitur virtus quaedam, sive sit
particularis iustitia, quae ordinat actum hominis secundum rectitudinem
in comparatione ad alium singularem hominem; sive sit iustitia
legalis, quae ordinat secundum rectitudinem actum hominis in
comparatione ad bonum commune multitudinis; ut patet in V Ethic.
Alio modo dicitur iustitia prout importat rectitudinem quandam ordinis
in ipsa interiori dispositione hominis, prout scilicet supremum hominis
subditur Deo, et inferiores vires animae subduntur supremae, scilicet
rationi. Et hanc etiam dispositionem vocat philosophus, in V
Ethic., iustitiam metaphorice dictam. Haec autem iustitia in homine
potest fieri dupliciter. Uno quidem modo, per modum simplicis
generationis, quae est ex privatione ad formam. Et hoc modo
iustificatio posset competere etiam ei qui non esset in peccato, dum
huiusmodi iustitiam a Deo acciperet, sicut Adam dicitur accepisse
originalem iustitiam. Alio modo potest fieri huiusmodi iustitia in
homine secundum rationem motus qui est de contrario in contrarium. Et
secundum hoc, iustificatio importat transmutationem quandam de statu
iniustitiae ad statum iustitiae praedictae. Et hoc modo loquimur hic
de iustificatione impii; secundum illud apostoli, ad Rom. IV, ei
qui non operatur, credenti autem in eum qui iustificat impium, et
cetera. Et quia motus magis denominatur a termino ad quem quam a
termino a quo, ideo huiusmodi transmutatio, qua aliquis transmutatur a
statu iniustitiae per remissionem peccati, sortitur nomen a termino ad
quem, et vocatur iustificatio impii.
Ad primum ergo dicendum quod omne peccatum, secundum quod importat
quandam inordinationem mentis non subditae Deo, iniustitia potest dici
praedictae iustitiae contraria; secundum illud I Ioan. III,
omnis qui facit peccatum, et iniquitatem facit, et peccatum est
iniquitas. Et secundum hoc, remotio cuiuslibet peccati dicitur
iustificatio.
Ad secundum dicendum quod fides et caritas dicunt ordinem specialem
mentis humanae ad Deum secundum intellectum vel affectum. Sed
iustitia importat generaliter totam rectitudinem ordinis. Et ideo
magis denominatur huiusmodi transmutatio a iustitia quam a caritate vel
fide.
Ad tertium dicendum quod vocatio refertur ad auxilium Dei interius
moventis et excitantis mentem ad deserendum peccatum. Quae quidem
motio Dei non est ipsa remissio peccati, sed causa eius.
|
|