|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod ad remissionem culpae,
quae est iustificatio impii, non requiratur gratiae infusio. Potest
enim aliquis removeri ab uno contrario sine hoc quod perducatur ad
alterum, si contraria sint mediata. Sed status culpae et status
gratiae sunt contraria mediata, est enim medius status innocentiae, in
quo homo nec gratiam habet nec culpam. Ergo potest alicui remitti
culpa sine hoc quod perducatur ad gratiam.
2. Praeterea, remissio culpae consistit in reputatione divina;
secundum illud Psalmi XXXI, beatus vir cui non imputavit dominus
peccatum. Sed infusio gratiae ponit etiam aliquid in nobis, ut supra
habitum est. Ergo infusio gratiae non requiritur ad remissionem
culpae.
3. Praeterea, nullus subiicitur simul duobus contrariis. Sed
quaedam peccata sunt contraria, sicut prodigalitas et illiberalitas.
Ergo qui subiicitur peccato prodigalitatis, non simul subiicitur
peccato illiberalitatis. Potest tamen contingere quod prius ei
subiiciebatur. Ergo peccando vitio prodigalitatis, liberatur a
peccato illiberalitatis. Et sic remittitur aliquod peccatum sine
gratia.
Sed contra est quod dicitur Rom. III, iustificati gratis per
gratiam ipsius.
Respondeo dicendum quod homo peccando Deum offendit, sicut ex
supradictis patet. Offensa autem non remittitur alicui nisi per hoc
quod animus offensi pacatur offendenti. Et ideo secundum hoc peccatum
nobis remitti dicitur, quod Deus nobis pacatur. Quae quidem pax
consistit in dilectione qua Deus nos diligit. Dilectio autem Dei,
quantum est ex parte actus divini, est aeterna et immutabilis, sed
quantum ad effectum quem nobis imprimit, quandoque interrumpitur,
prout scilicet ab ipso quandoque deficimus et quandoque iterum
recuperamus. Effectus autem divinae dilectionis in nobis qui per
peccatum tollitur, est gratia, qua homo fit dignus vita aeterna, a
qua peccatum mortale excludit. Et ideo non posset intelligi remissio
culpae, nisi adesset infusio gratiae.
Ad primum ergo dicendum quod plus requiritur ad hoc quod offendenti
remittatur offensa, quam ad hoc quod simpliciter aliquis non offendens
non habeatur odio. Potest enim apud homines contingere quod unus homo
aliquem alium nec diligat nec odiat; sed si eum offendat, quod ei
dimittat offensam, hoc non potest contingere absque speciali
benevolentia. Benevolentia autem Dei ad hominem reparari dicitur per
donum gratiae. Et ideo licet, antequam homo peccet, potuerit esse
sine gratia et sine culpa; tamen post peccatum, non potest esse sine
culpa nisi gratiam habeat.
Ad secundum dicendum quod, sicut dilectio Dei non solum consistit in
actu voluntatis divinae, sed etiam importat quendam gratiae effectum,
ut supra dictum est; ita etiam et hoc quod est Deum non imputare
peccatum homini, importat quendam effectum in ipso cuius peccatum non
imputatur. Quod enim alicui non imputetur peccatum a Deo, ex divina
dilectione procedit.
Ad tertium dicendum quod, sicut Augustinus dicit, in libro de
nuptiis et Concup., si a peccato desistere, hoc esset non habere
peccatum, sufficeret ut hoc moneret Scriptura, fili, peccasti, non
adiicias iterum. Non autem sufficit, sed additur, et de pristinis
deprecare, ut tibi remittantur. Transit enim peccatum actu, et
remanet reatu, ut supra dictum est. Et ideo cum aliquis a peccato
unius vitii transit in peccatum contrarii vitii, desinit quidem habere
actum praeteriti, sed non desinit habere reatum, unde simul habet
reatum utriusque peccati. Non enim peccata sunt sibi contraria ex
parte aversionis a Deo, ex qua parte peccatum reatum habet.
|
|