|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod ad iustificationem impii
non requiratur motus liberi arbitrii. Videmus enim quod per
sacramentum Baptismi iustificantur pueri absque motu liberi arbitrii,
et etiam interdum adulti, dicit enim Augustinus, in IV Confess.,
quod cum quidam suus amicus laboraret febribus, iacuit diu sine sensu
in sudore letali; et dum desperaretur, baptizatus est nesciens, et
recreatus est; quod fit per gratiam iustificantem. Sed Deus
potentiam suam non alligavit sacramentis. Ergo etiam potest
iustificare hominem sine sacramentis absque omni motu liberi arbitrii.
2. Praeterea, in dormiendo homo non habet usum rationis, sine quo
non potest esse motus liberi arbitrii. Sed Salomon in dormiendo
consecutus est a Deo donum sapientiae; ut habetur III Reg.
III, et II Paral. I. Ergo etiam, pari ratione, donum
gratiae iustificantis quandoque datur homini a Deo absque motu liberi
arbitrii.
3. Praeterea, per eandem causam gratia producitur in esse et
conservatur, dicit enim Augustinus, VIII super Gen. ad
Litt., quod ita se debet homo ad Deum convertere, ut ab illo semper
fiat iustus. Sed absque motu liberi arbitrii gratia in homine
conservatur. Ergo absque motu liberi arbitrii potest a principio
infundi.
Sed contra est quod dicitur Ioan. VI, omnis qui audit a patre et
didicit, venit ad me. Sed discere non est sine motu liberi arbitrii,
addiscens enim consentit docenti. Ergo nullus venit ad Deum per
gratiam iustificantem absque motu liberi arbitrii.
Respondeo dicendum quod iustificatio impii fit Deo movente hominem ad
iustitiam, ipse enim est qui iustificat impium, ut dicitur Rom.
IV. Deus autem movet omnia secundum modum uniuscuiusque, sicut in
naturalibus videmus quod aliter moventur ab ipso gravia et aliter
levia, propter diversam naturam utriusque. Unde et homines ad
iustitiam movet secundum conditionem naturae humanae. Homo autem
secundum propriam naturam habet quod sit liberi arbitrii. Et ideo in
eo qui habet usum liberi arbitrii, non fit motio a Deo ad iustitiam
absque motu liberi arbitrii; sed ita infundit donum gratiae
iustificantis, quod etiam simul cum hoc movet liberum arbitrium ad
donum gratiae acceptandum, in his qui sunt huius motionis capaces.
Ad primum ergo dicendum quod pueri non sunt capaces motus liberi
arbitrii, et ideo moventur a Deo ad iustitiam per solam informationem
animae ipsorum. Non autem hoc fit sine sacramento, quia sicut
peccatum originale, a quo iustificantur, non propria voluntate ad eos
pervenit, sed per carnalem originem; ita etiam per spiritualem
regenerationem a Christo in eos gratia derivatur. Et eadem ratio est
de furiosis et amentibus qui nunquam usum liberi arbitrii habuerunt.
Sed si quis aliquando habuerit usum liberi arbitrii, et postmodum eo
careat vel per infirmitatem vel per somnum; non consequitur gratiam
iustificantem per Baptismum exterius adhibitum, aut per aliquod aliud
sacramentum, nisi prius habuerit sacramentum in proposito; quod sine
usu liberi arbitrii non contingit. Et hoc modo ille de quo loquitur
Augustinus, recreatus fuit, quia et prius et postea Baptismum
acceptavit.
Ad secundum dicendum quod etiam Salomon dormiendo non meruit
sapientiam, nec accepit. Sed in somno declaratum est ei quod,
propter praecedens desiderium, ei a Deo sapientia infunderetur, unde
ex eius persona dicitur, Sap. VII, optavi, et datus est mihi
sensus. Vel potest dici quod ille somnus non fuit naturalis, sed
somnus prophetiae; secundum quod dicitur Num. XII, si quis fuerit
inter vos propheta domini, per somnium aut in visione loquar ad eum.
In quo casu aliquis usum liberi arbitrii habet. Et tamen sciendum est
quod non est eadem ratio de dono sapientiae et de dono gratiae
iustificantis. Nam donum gratiae iustificantis praecipue ordinat
hominem ad bonum, quod est obiectum voluntatis, et ideo ad ipsum
movetur homo per motum voluntatis, qui est motus liberi arbitrii. Sed
sapientia perficit intellectum, qui praecedit voluntatem, unde absque
completo motu liberi arbitrii, potest intellectus dono sapientiae
illuminari. Sicut etiam videmus quod in dormiendo aliqua hominibus
revelantur, sicut dicitur Iob XXXIII, quando irruit sopor super
homines et dormiunt in lectulo, tunc aperit aures virorum, et erudiens
eos instruit disciplina.
Ad tertium dicendum quod in infusione gratiae iustificantis est quaedam
transmutatio animae, et ideo requiritur motus proprius animae humanae,
ut anima moveatur secundum modum suum. Sed conservatio gratiae est
absque transmutatione, unde non requiritur aliquis motus ex parte
animae, sed sola continuatio influxus divini.
|
|