|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod ad iustificationem impii
non requiratur motus fidei. Sicut enim per fidem iustificatur homo,
ita etiam et per quaedam alia. Scilicet per timorem; de quo dicitur
Eccli. I, timor domini expellit peccatum, nam qui sine timore est,
non poterit iustificari. Et iterum per caritatem; secundum illud
Luc. VII, dimissa sunt ei peccata multa, quoniam dilexit multum.
Et iterum per humilitatem; secundum illud Iac. IV, Deus superbis
resistit, humilibus autem dat gratiam. Et iterum per misericordiam;
secundum illud Prov. XV, per misericordiam et fidem purgantur
peccata. Non ergo magis motus fidei requiritur ad iustificationem quam
motus praedictarum virtutum.
2. Praeterea, actus fidei non requiritur ad iustificationem nisi
inquantum per fidem homo cognoscit Deum. Sed etiam aliis modis potest
homo Deum cognoscere, scilicet per cognitionem naturalem, et per
donum sapientiae. Ergo non requiritur actus fidei ad iustificationem
impii.
3. Praeterea, diversi sunt articuli fidei. Si igitur actus fidei
requiratur ad iustificationem impii, videtur quod oporteret hominem,
quando primo iustificatur, de omnibus articulis fidei cogitare. Sed
hoc videtur inconveniens, cum talis cogitatio longam temporis moram
requirat. Ergo videtur quod actus fidei non requiratur ad
iustificationem.
Sed contra est quod dicitur Rom. V, iustificati igitur ex fide,
pacem habeamus ad Deum.
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, motus liberi arbitrii
requiritur ad iustificationem impii, secundum quod mens hominis movetur
a Deo. Deus autem movet animam hominis convertendo eam ad seipsum;
ut dicitur in Psalmo LXXXIV, secundum aliam litteram, Deus,
tu convertens vivificabis nos. Et ideo ad iustificationem impii
requiritur motus mentis quo convertitur in Deum. Prima autem
conversio in Deum fit per fidem; secundum illud ad Heb. XI,
accedentem ad Deum oportet credere quia est. Et ideo motus fidei
requiritur ad iustificationem impii.
Ad primum ergo dicendum quod motus fidei non est perfectus nisi sit
caritate informatus, unde simul in iustificatione impii cum motu
fidei, est etiam motus caritatis. Movetur autem liberum arbitrium in
Deum ad hoc quod ei se subiiciat, unde etiam concurrit actus timoris
filialis, et actus humilitatis. Contingit enim unum et eundem actum
liberi arbitrii diversarum virtutum esse, secundum quod una imperat et
alia imperatur, prout scilicet actus est ordinabilis ad diversos
fines. Actus autem misericordiae operatur contra peccatum per modum
satisfactionis, et sic sequitur iustificationem, vel per modum
praeparationis, inquantum misericordes misericordiam consequuntur, et
sic etiam potest praecedere iustificationem; vel etiam ad
iustificationem concurrere simul cum praedictis virtutibus, secundum
quod misericordia includitur in dilectione proximi.
Ad secundum dicendum quod per cognitionem naturalem homo non
convertitur in Deum inquantum est obiectum beatitudinis et
iustificationis causa, unde talis cognitio non sufficit ad
iustificationem. Donum autem sapientiae praesupponit cognitionem
fidei, ut ex supradictis patet.
Ad tertium dicendum quod, sicut apostolus dicit, ad Rom. IV,
credenti in eum qui iustificat impium, reputabitur fides eius ad
iustitiam, secundum propositum gratiae Dei. Ex quo patet quod in
iustificatione impii requiritur actus fidei quantum ad hoc, quod homo
credat Deum esse iustificatorem hominum per mysterium Christi.
|
|