|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod ad iustificationem impii
non requiratur motus liberi arbitrii in peccatum. Sola enim caritas
sufficit ad deletionem peccati, secundum illud Prov. X, universa
delicta operit caritas. Sed caritatis obiectum non est peccatum.
Ergo non requiritur ad iustificationem impii motus liberi arbitrii in
peccatum.
2. Praeterea, qui in anteriora tendit, ad posteriora respicere non
debet; secundum illud apostoli, ad Philipp. III, quae quidem
retro sunt obliviscens, ad ea vero quae sunt priora extendens meipsum,
ad destinatum persequor bravium supernae vocationis. Sed tendenti in
iustitiam retrorsum sunt peccata praeterita. Ergo eorum debet
oblivisci, nec in ea se debet extendere per motum liberi arbitrii.
3. Praeterea, in iustificatione impii non remittitur unum peccatum
sine alio, impium enim est a Deo dimidiam sperare veniam. Si igitur
in iustificatione impii oporteat liberum arbitrium moveri contra
peccatum, oporteret quod de omnibus peccatis suis cogitaret. Quod
videtur inconveniens, tum quia requireretur magnum tempus ad huiusmodi
cogitationem; tum etiam quia peccatorum quorum est homo oblitus,
veniam habere non posset. Ergo motus liberi arbitrii in peccatum non
requiritur ad iustificationem impii.
Sed contra est quod dicitur in Psalmo XXXI, dixi, confitebor
adversum me iniustitiam meam domino, et tu remisisti impietatem peccati
mei.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, iustificatio impii
est quidam motus quo humana mens movetur a Deo a statu peccati in
statum iustitiae. Oportet igitur quod humana mens se habeat ad
utrumque extremorum secundum motum liberi arbitrii, sicut se habet
corpus localiter motum ab aliquo movente ad duos terminos motus.
Manifestum est autem in motu locali corporum quod corpus motum recedit
a termino a quo, et accedit ad terminum ad quem. Unde oportet quod
mens humana, dum iustificatur, per motum liberi arbitrii recedat a
peccato, et accedat ad iustitiam. Recessus autem et accessus in motu
liberi arbitrii accipitur secundum detestationem et desiderium, dicit
enim Augustinus, super Ioan. exponens illud, mercenarius autem
fugit, affectiones nostrae motus animorum sunt, laetitia animi
diffusio, timor animi fuga est; progrederis animo cum appetis, fugis
animo cum metuis. Oportet igitur quod in iustificatione impii sit
motus liberi arbitrii duplex, unus quo per desiderium tendat in Dei
iustitiam; et alius quo detestetur peccatum.
Ad primum ergo dicendum quod ad eandem virtutem pertinet prosequi unum
oppositorum, et refugere aliud. Et ideo sicut ad caritatem pertinet
diligere Deum, ita etiam detestari peccata, per quae anima separatur
a Deo.
Ad secundum dicendum quod ad posteriora non debet homo regredi per
amorem; sed quantum ad hoc debet ea oblivisci, ut ad ea non
afficiatur. Debet tamen eorum recordari per considerationem ut ea
detestetur, sic enim ab eis recedit.
Ad tertium dicendum quod in tempore praecedente iustificationem,
oportet quod homo singula peccata quae commisit detestetur, quorum
memoriam habet. Et ex tali consideratione praecedenti subsequitur in
anima quidam motus detestantis universaliter omnia peccata commissa,
inter quae etiam includuntur peccata oblivioni tradita, quia homo in
statu illo est sic dispositus ut etiam de his quae non meminit,
contereretur, si memoriae adessent. Et iste motus concurrit ad
iustificationem.
|
|