|
1. Ad sextum sic proceditur. Videtur quod remissio peccatorum non
debeat numerari inter ea quae requiruntur ad iustificationem impii.
Substantia enim rei non connumeratur his quae ad rem requiruntur,
sicut homo non debet connumerari animae et corpori. Sed ipsa
iustificatio impii est remissio peccatorum, ut dictum est. Ergo
remissio peccatorum non debet computari inter ea quae ad iustificationem
impii requiruntur.
2. Praeterea, idem est gratiae infusio et culpae remissio, sicut
idem est illuminatio et tenebrarum expulsio. Sed idem non debet
connumerari sibi ipsi, unum enim multitudini opponitur. Ergo non
debet culpae remissio connumerari infusioni gratiae.
3. Praeterea, remissio peccatorum consequitur ad motum liberi
arbitrii in Deum et in peccatum, sicut effectus ad causam, per fidem
enim et contritionem remittuntur peccata. Sed effectus non debet
connumerari suae causae, quia ea quae connumerantur quasi ad invicem
condivisa, sunt simul natura. Ergo remissio culpae non debet
connumerari aliis quae requiruntur ad iustificationem impii.
Sed contra est quod in enumeratione eorum quae requiruntur ad rem, non
debet praetermitti finis, qui est potissimum in unoquoque. Sed
remissio peccatorum est finis in iustificatione impii, dicitur enim
Isaiae XXVII, iste est omnis fructus, ut auferatur peccatum
eius. Ergo remissio peccatorum debet connumerari inter ea quae
requiruntur ad iustificationem impii.
Respondeo dicendum quod quatuor enumerantur quae requiruntur ad
iustificationem impii, scilicet gratiae infusio; motus liberi arbitrii
in Deum per fidem; et motus liberi arbitrii in peccatum; et remissio
culpae. Cuius ratio est quia, sicut dictum est, iustificatio est
quidam motus quo anima movetur a Deo a statu culpae in statum
iustitiae. In quolibet autem motu quo aliquid ab altero movetur, tria
requiruntur, primo quidem, motio ipsius moventis; secundo, motus
mobilis; et tertio, consummatio motus, sive perventio ad finem. Ex
parte igitur motionis divinae, accipitur gratiae infusio; ex parte
vero liberi arbitrii moti, accipiuntur duo motus ipsius, secundum
recessum a termino a quo, et accessum ad terminum ad quem; consummatio
autem, sive perventio ad terminum huius motus, importatur per
remissionem culpae, in hoc enim iustificatio consummatur.
Ad primum ergo dicendum quod iustificatio impii dicitur esse ipsa
remissio peccatorum, secundum quod omnis motus accipit speciem a
termino. Et tamen ad terminum consequendum multa alia requiruntur, ut
ex supradictis patet.
Ad secundum dicendum quod gratiae infusio et remissio culpae dupliciter
considerari possunt. Uno modo, secundum ipsam substantiam actus. Et
sic idem sunt, eodem enim actu Deus et largitur gratiam et remittit
culpam. Alio modo possunt considerari ex parte obiectorum. Et sic
differunt, secundum differentiam culpae quae tollitur, et gratiae quae
infunditur. Sicut etiam in rebus naturalibus generatio et corruptio
differunt, quamvis generatio unius sit corruptio alterius.
Ad tertium dicendum quod ista non est connumeratio secundum divisionem
generis in species, in qua oportet quod connumerata sint simul, sed
secundum differentiam eorum quae requiruntur ad completionem alicuius.
In qua quidem enumeratione aliquid potest esse prius, et aliquid
posterius, quia principiorum et partium rei compositae potest esse
aliquid alio prius.
|
|