|
1. Ad septimum sic proceditur. Videtur quod iustificatio impii non
fiat in instanti, sed successive. Quia ut dictum est, ad
iustificationem impii requiritur motus liberi arbitrii. Actus autem
liberi arbitrii est eligere, qui praeexigit deliberationem consilii,
ut supra habitum est. Cum igitur deliberatio discursum quendam
importet, qui successionem quandam habet, videtur quod iustificatio
impii sit successiva.
2. Praeterea, motus liberi arbitrii non est absque actuali
consideratione. Sed impossibile est simul multa intelligere in actu,
ut in primo dictum est. Cum igitur ad iustificationem impii requiratur
motus liberi arbitrii in diversa, scilicet in Deum et in peccatum,
videtur quod iustificatio impii non possit esse in instanti.
3. Praeterea, forma quae suscipit magis et minus, successive
recipitur in subiecto, sicut patet de albedine et nigredine. Sed
gratia suscipit magis et minus, ut supra dictum est. Ergo non
recipitur subito in subiecto. Cum igitur ad iustificationem impii
requiratur gratiae infusio, videtur quod iustificatio impii non possit
esse in instanti.
4. Praeterea, motus liberi arbitrii qui ad iustificationem impii
concurrit, est meritorius, et ita oportet quod procedat a gratia,
sine qua nullum est meritum, ut infra dicetur. Sed prius est aliquid
consequi formam, quam secundum formam operari. Ergo prius infunditur
gratia, et postea liberum arbitrium movetur in Deum et in
detestationem peccati. Non ergo iustificatio est tota simul.
5. Praeterea, si gratia infundatur animae, oportet dare aliquod
instans in quo primo animae insit. Similiter si culpa remittitur,
oportet ultimum instans dare in quo homo culpae subiaceat. Sed non
potest esse idem instans, quia sic opposita simul inessent eidem.
Ergo oportet esse duo instantia sibi succedentia, inter quae,
secundum philosophum, in VI Physic., oportet esse tempus medium.
Non ergo iustificatio fit tota simul, sed successive.
Sed contra est quod iustificatio impii fit per gratiam spiritus sancti
iustificantis. Sed spiritus sanctus subito advenit mentibus hominum;
secundum illud Act. II, factus est repente de caelo sonus tanquam
advenientis spiritus vehementis; ubi dicit Glossa quod nescit tarda
molimina spiritus sancti gratia. Ergo iustificatio impii non est
successiva, sed instantanea.
Respondeo dicendum quod tota iustificatio impii originaliter consistit
in gratiae infusione, per eam enim et liberum arbitrium movetur, et
culpa remittitur. Gratiae autem infusio fit in instanti absque
successione. Cuius ratio est quia quod aliqua forma non subito
imprimatur subiecto, contingit ex hoc quod subiectum non est
dispositum, et agens indiget tempore ad hoc quod subiectum disponat.
Et ideo videmus quod statim cum materia est disposita per alterationem
praecedentem, forma substantialis acquiritur materiae, et eadem
ratione, quia diaphanum est secundum se dispositum ad lumen
recipiendum, subito illuminatur a corpore lucido in actu. Dictum est
autem supra quod Deus ad hoc quod gratiam infundat animae, non
requirit aliquam dispositionem nisi quam ipse facit. Facit autem
huiusmodi dispositionem sufficientem ad susceptionem gratiae, quandoque
quidem subito, quandoque autem paulatim et successive, ut supra dictum
est. Quod enim agens naturale non subito possit disponere materiam,
contingit ex hoc quod est aliqua disproportio eius quod in materia
resistit, ad virtutem agentis, et propter hoc videmus quod quanto
virtus agentis fuerit fortior, tanto materia citius disponitur. Cum
igitur virtus divina sit infinita, potest quamcumque materiam creatam
subito disponere ad formam, et multo magis liberum arbitrium hominis,
cuius motus potest esse instantaneus secundum naturam. Sic igitur
iustificatio impii fit a Deo in instanti.
Ad primum ergo dicendum quod motus liberi arbitrii qui concurrit ad
iustificationem impii, est consensus ad detestandum peccatum et ad
accedendum ad Deum, qui quidem consensus subito fit. Contingit autem
quandoque quod praecedit aliqua deliberatio, quae non est de substantia
iustificationis, sed via in iustificationem, sicut motus localis est
via ad illuminationem, et alteratio ad generationem.
Ad secundum dicendum quod, sicut in primo dictum est, nihil prohibet
duo simul intelligere actu, secundum quod sunt quodammodo unum, sicut
simul intelligimus subiectum et praedicatum, inquantum uniuntur in
ordine affirmationis unius. Et per eundem modum liberum arbitrium
potest in duo simul moveri, secundum quod unum ordinatur in aliud.
Motus autem liberi arbitrii in peccatum, ordinatur ad motum liberi
arbitrii in Deum, propter hoc enim homo detestatur peccatum, quia est
contra Deum, cui vult adhaerere. Et ideo liberum arbitrium in
iustificatione impii simul detestatur peccatum et convertit se ad
Deum, sicut etiam corpus simul, recedendo ab uno loco, accedit ad
alium.
Ad tertium dicendum quod non est ratio quare forma subito in materia
non recipiatur, quia magis et minus inesse potest, sic enim lumen non
subito reciperetur in aere, qui potest magis et minus illuminari. Sed
ratio est accipienda ex parte dispositionis materiae vel subiecti, ut
dictum est.
Ad quartum dicendum quod in eodem instanti in quo forma acquiritur,
incipit res operari secundum formam, sicut ignis statim cum est
generatus, movetur sursum; et si motus eius esset instantaneus, in
eodem instanti compleretur. Motus autem liberi arbitrii, qui est
velle, non est successivus, sed instantaneus. Et ideo non oportet
quod iustificatio impii sit successiva.
Ad quintum dicendum quod successio duorum oppositorum in eodem subiecto
aliter est consideranda in his quae subiacent tempori, et aliter in his
quae sunt supra tempus. In his enim quae subiacent tempori, non est
dare ultimum instans in quo forma prior subiecto inest, est autem dare
ultimum tempus, et primum instans in quo forma sequens inest materiae
vel subiecto. Cuius ratio est quia in tempore non potest accipi ante
unum instans aliud instans praecedens immediate, eo quod instantia non
consequenter se habeant in tempore, sicut nec puncta in linea, ut
probatur in VI Physic. Sed tempus terminatur ad instans. Et ideo
in toto tempore praecedenti, quo aliquid movetur ad unam formam,
subest formae oppositae, et in ultimo instanti illius temporis, quod
est primum instans sequentis temporis, habet formam, quae est terminus
motus. Sed in his quae sunt supra tempus, aliter se habet. Si qua
enim successio sit ibi affectuum vel intellectualium conceptionum, puta
in Angelis, talis successio non mensuratur tempore continuo, sed
tempore discreto, sicut et ipsa quae mensurantur non sunt continua, ut
in primo habitum est. Unde in talibus est dandum ultimum instans in
quo primum fuit, et primum instans in quo est id quod sequitur, nec
oportet esse tempus medium, quia non est ibi continuitas temporis,
quae hoc requirebat. Mens autem humana quae iustificatur, secundum se
quidem est supra tempus, sed per accidens subditur tempori, inquantum
scilicet intelligit cum continuo et tempore secundum phantasmata, in
quibus species intelligibiles considerat, ut in primo dictum est. Et
ideo iudicandum est, secundum hoc, de eius mutatione secundum
conditionem temporalium motuum, ut scilicet dicamus quod non est dare
ultimum instans in quo culpa infuit, sed ultimum tempus; est autem
dare primum instans in quo gratia inest, in toto autem tempore
praecedenti inerat culpa.
|
|