|
1. Ad octavum sic proceditur. Videtur quod gratiae infusio non sit
prima ordine naturae inter ea quae requiruntur ad iustificationem
impii. Prius enim est recedere a malo quam accedere ad bonum;
secundum illud Psalmi XXXVI, declina a malo, et fac bonum. Sed
remissio culpae pertinet ad recessum a malo, infusio autem gratiae
pertinet ad prosecutionem boni. Ergo naturaliter prius est remissio
culpae quam infusio gratiae.
2. Praeterea, dispositio praecedit naturaliter formam ad quam
disponit. Sed motus liberi arbitrii est quaedam dispositio ad
susceptionem gratiae. Ergo naturaliter praecedit infusionem gratiae.
3. Praeterea, peccatum impedit animam ne libere tendat in Deum.
Sed prius est removere id quod prohibet motum, quam motus sequatur.
Ergo prius est naturaliter remissio culpae et motus liberi arbitrii in
peccatum, quam motus liberi arbitrii in Deum, et quam infusio
gratiae.
Sed contra, causa naturaliter est prior effectu. Sed gratiae infusio
causa est omnium aliorum quae requiruntur ad iustificationem impii, ut
supra dictum est. Ergo est naturaliter prior.
Respondeo dicendum quod praedicta quatuor quae requiruntur ad
iustificationem impii, tempore quidem sunt simul, quia iustificatio
impii non est successiva, ut dictum est, sed ordine naturae unum eorum
est prius altero. Et inter ea naturali ordine primum est gratiae
infusio; secundum, motus liberi arbitrii in Deum; tertium est motus
liberi arbitrii in peccatum; quartum vero est remissio culpae. Cuius
ratio est quia in quolibet motu naturaliter primum est motio ipsius
moventis; secundum autem est dispositio materiae, sive motus ipsius
mobilis; ultimum vero est finis vel terminus motus, ad quem terminatur
motio moventis. Ipsa igitur Dei moventis motio est gratiae infusio,
ut dictum est supra; motus autem vel dispositio mobilis est duplex
motus liberi arbitrii; terminus autem vel finis motus est remissio
culpae, ut ex supradictis patet. Et ideo naturali ordine primum in
iustificatione impii est gratiae infusio; secundum est motus liberi
arbitrii in Deum; tertium vero est motus liberi arbitrii in peccatum
(propter hoc enim ille qui iustificatur, detestatur peccatum, quia
est contra Deum, unde motus liberi arbitrii in Deum, praecedit
naturaliter motum liberi arbitrii in peccatum, cum sit causa et ratio
eius); quartum vero et ultimum est remissio culpae, ad quam tota ista
transmutatio ordinatur sicut ad finem, ut dictum est.
Ad primum ergo dicendum quod recessus a termino et accessus ad terminum
dupliciter considerari possunt. Uno modo, ex parte mobilis. Et sic
naturaliter recessus a termino praecedit accessum ad terminum, prius
enim est in subiecto mobili oppositum quod abiicitur, et postmodum est
id quod per motum assequitur mobile. Sed ex parte agentis, est e
converso. Agens enim per formam quae in eo praeexistit, agit ad
removendum contrarium, sicut sol per suam lucem agit ad removendum
tenebras. Et ideo ex parte solis, prius est illuminare quam tenebras
removere; ex parte autem aeris illuminandi, prius est purgari a
tenebris quam consequi lumen, ordine naturae; licet utrumque sit simul
tempore. Et quia infusio gratiae et remissio culpae dicuntur ex parte
Dei iustificantis, ideo ordine naturae prior est gratiae infusio quam
culpae remissio. Sed si sumantur ea quae sunt ex parte hominis
iustificati, est e converso, nam prius est naturae ordine liberatio a
culpa, quam consecutio gratiae iustificantis. Vel potest dici quod
termini iustificationis sunt culpa sicut a quo, et iustitia sicut ad
quem, gratia vero est causa remissionis culpae, et adeptionis
iustitiae.
Ad secundum dicendum quod dispositio subiecti praecedit susceptionem
formae ordine naturae, sequitur tamen actionem agentis, per quam etiam
ipsum subiectum disponitur. Et ideo motus liberi arbitrii naturae
ordine praecedit consecutionem gratiae, sequitur autem gratiae
infusionem.
Ad tertium dicendum quod, sicut philosophus dicit, in II
Physic., in motibus animi omnino praecedit motus in principium
speculationis, vel in finem actionis, sed in exterioribus motibus
remotio impedimenti praecedit assecutionem finis. Et quia motus liberi
arbitrii est motus animi, prius naturae ordine movetur in Deum sicut
in finem, quam ad removendum impedimentum peccati.
|
|