|
1. Ad nonum sic proceditur. Videtur quod aliquis possit
perseverantiam mereri. Illud enim quod homo obtinet petendo, potest
cadere sub merito habentis gratiam. Sed perseverantiam petendo homines
a Deo obtinent, alioquin frustra peteretur a Deo in petitionibus
orationis dominicae, ut Augustinus exponit, in libro de dono
Persever. Ergo perseverantia potest cadere sub merito habentis
gratiam.
2. Praeterea, magis est non posse peccare quam non peccare. Sed
non posse peccare cadit sub merito, meretur enim aliquis vitam
aeternam, de cuius ratione est impeccabilitas. Ergo multo magis
potest aliquis mereri ut non peccet, quod est perseverare.
3. Praeterea, maius est augmentum gratiae quam perseverantia in
gratia quam quis habet. Sed homo potest mereri augmentum gratiae, ut
supra dictum est. Ergo multo magis potest mereri perseverantiam in
gratia quam quis habet.
Sed contra est quod omne quod quis meretur, a Deo consequitur, nisi
impediatur per peccatum. Sed multi habent opera meritoria, qui non
consequuntur perseverantiam. Nec potest dici quod hoc fiat propter
impedimentum peccati, quia hoc ipsum quod est peccare, opponitur
perseverantiae; ita quod, si aliquis perseverantiam mereretur, Deus
non permitteret aliquem cadere in peccatum. Non igitur perseverantia
cadit sub merito.
Respondeo dicendum quod, cum homo naturaliter habeat liberum arbitrium
flexibile ad bonum et ad malum, dupliciter potest aliquis
perseverantiam in bono obtinere a Deo. Uno quidem modo, per hoc quod
liberum arbitrium determinatur ad bonum per gratiam consummatam, quod
erit in gloria. Alio modo, ex parte motionis divinae, quae hominem
inclinat ad bonum usque in finem. Sicut autem ex dictis patet, illud
cadit sub humano merito, quod comparatur ad motum liberi arbitrii
directi a Deo movente, sicut terminus, non autem id quod comparatur
ad praedictum motum sicut principium. Unde patet quod perseverantia
gloriae, quae est terminus praedicti motus, cadit sub merito,
perseverantia autem viae non cadit sub merito, quia dependet solum ex
motione divina, quae est principium omnis meriti. Sed Deus gratis
perseverantiae bonum largitur, cuicumque illud largitur.
Ad primum ergo dicendum quod etiam ea quae non meremur, orando
impetramus. Nam et peccatores Deus audit, peccatorum veniam
petentes, quam non merentur, ut patet per Augustinum, super illud
Ioan. IX, scimus quia peccatores Deus non exaudit; alioquin
frustra dixisset publicanus, Deus, propitius esto mihi peccatori, ut
dicitur Luc. XVIII. Et similiter perseverantiae donum aliquis
petendo a Deo impetrat vel sibi vel alii, quamvis sub merito non
cadat.
Ad secundum dicendum quod perseverantia quae erit in gloria,
comparatur ad motum liberi arbitrii meritorium sicut terminus, non
autem perseverantia viae, ratione praedicta.
Et similiter dicendum est ad tertium, de augmento gratiae, ut per
praedicta patet.
|
|