|
1. Ad decimum sic proceditur. Videtur quod temporalia bona cadant
sub merito. Illud enim quod promittitur aliquibus ut praemium
iustitiae, cadit sub merito. Sed temporalia bona promissa sunt in
lege veteri sicut merces iustitiae, ut patet Deut. XXVIII.
Ergo videtur quod bona temporalia cadant sub merito.
2. Praeterea, illud videtur sub merito cadere, quod Deus alicui
retribuit pro aliquo servitio quod fecit. Sed Deus aliquando
recompensat hominibus pro servitio sibi facto, aliqua bona temporalia.
Dicitur enim Exod. I, et quia timuerunt obstetrices Deum,
aedificavit illis domos; ubi Glossa Gregorii dicit quod benignitatis
earum merces potuit in aeterna vita retribui, sed pro culpa mendacii,
terrenam recompensationem accepit. Et Ezech. XXIX dicitur, rex
Babylonis servire fecit exercitum suum servitute magna adversus
Tyrum, et merces non est reddita ei; et postea subdit, erit merces
exercitui illius, et dedi ei terram Aegypti, pro eo quod laboraverit
mihi. Ergo bona temporalia cadunt sub merito.
3. Praeterea, sicut bonum se habet ad meritum, ita malum se habet
ad demeritum. Sed propter demeritum peccati aliqui puniuntur a Deo
temporalibus poenis, sicut patet de Sodomitis, Gen. XIX. Ergo
et bona temporalia cadunt sub merito.
Sed contra est quod illa quae cadunt sub merito, non similiter se
habent ad omnes. Sed bona temporalia et mala similiter se habent ad
bonos et malos; secundum illud Eccle. IX, universa aeque eveniunt
iusto et impio, bono et malo, mundo et immundo, immolanti victimas et
sacrificia contemnenti. Ergo bona temporalia non cadunt sub merito.
Respondeo dicendum quod illud quod sub merito cadit, est praemium vel
merces, quod habet rationem alicuius boni. Bonum autem hominis est
duplex, unum simpliciter, et aliud secundum quid. Simpliciter quidem
bonum hominis est ultimus finis eius, secundum illud Psalmi
LXXII, mihi autem adhaerere Deo bonum est, et per consequens
omnia illa quae ordinantur ut ducentia ad hunc finem. Et talia
simpliciter cadunt sub merito. Bonum autem secundum quid et non
simpliciter hominis, est quod est bonum ei ut nunc, vel quod ei est
secundum aliquid bonum. Et huiusmodi non cadunt sub merito
simpliciter, sed secundum quid. Secundum hoc ergo dicendum est quod,
si temporalia bona considerentur prout sunt utilia ad opera virtutum,
quibus perducimur in vitam aeternam, secundum hoc directe et
simpliciter cadunt sub merito, sicut et augmentum gratiae, et omnia
illa quibus homo adiuvatur ad perveniendum in beatitudinem, post primam
gratiam. Tantum enim dat Deus viris iustis de bonis temporalibus, et
etiam de malis, quantum eis expedit ad perveniendum ad vitam aeternam.
Et intantum sunt simpliciter bona huiusmodi temporalia. Unde dicitur
in Psalmo, timentes autem dominum non minuentur omni bono; et alibi,
non vidi iustum derelictum. Si autem considerentur huiusmodi
temporalia bona secundum se, sic non sunt simpliciter bona hominis,
sed secundum quid. Et ita non simpliciter cadunt sub merito, sed
secundum quid, inquantum scilicet homines moventur a Deo ad aliqua
temporaliter agenda, in quibus suum propositum consequuntur, Deo
favente. Ut sicut vita aeterna est simpliciter praemium operum
iustitiae per relationem ad motionem divinam, sicut supra dictum est;
ita temporalia bona in se considerata habeant rationem mercedis, habito
respectu ad motionem divinam qua voluntates hominum moventur ad haec
prosequenda; licet interdum in his non habeant homines rectam
intentionem.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut Augustinus dicit, contra
Faust., libro IV, in illis temporalibus promissis figurae fuerunt
futurorum spiritualium, quae implentur in nobis. Carnalis enim
populus promissis vitae praesentis inhaerebat, et illorum non tantum
lingua, sed etiam vita prophetica fuit.
Ad secundum dicendum quod illae retributiones dicuntur esse divinitus
factae secundum comparationem ad divinam motionem, non autem secundum
respectum ad malitiam voluntatis. Praecipue quantum ad regem
Babylonis, qui non impugnavit Tyrum quasi volens Deo servire, sed
potius ut sibi dominium usurparet. Similiter etiam obstetrices, licet
habuerunt bonam voluntatem quantum ad liberationem puerorum, non tamen
fuit earum recta voluntas quantum ad hoc quod mendacium confinxerunt.
Ad tertium dicendum quod temporalia mala infliguntur in poenam impiis,
inquantum per ea non adiuvantur ad consecutionem vitae aeternae.
Iustis autem, qui per huiusmodi mala iuvantur, non sunt poenae, sed
magis medicinae, ut etiam supra dictum est.
Ad quartum dicendum quod omnia aeque eveniunt bonis et malis, quantum
ad ipsam substantiam bonorum vel malorum temporalium. Sed non quantum
ad finem, quia boni per huiusmodi manuducuntur ad beatitudinem, non
autem mali. Et haec de moralibus in communi dicta sufficiant.
|
|