|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod homo non possit aliquid
mereri a Deo. Nullus enim videtur mercedem mereri ex hoc quod reddit
alteri quod debet. Sed per omnia bona quae facimus, non possumus
sufficienter recompensare Deo quod debemus, quin semper amplius
debeamus; ut etiam philosophus dicit, in VIII Ethic. Unde et
Luc. XVII, dicitur, cum omnia quae praecepta sunt, feceritis,
dicite, servi inutiles sumus, quod debuimus facere, fecimus. Ergo
homo non potest aliquid mereri a Deo.
2. Praeterea, ex eo quod aliquis sibi proficit, nihil videtur
mereri apud eum cui nihil proficit. Sed homo bene operando sibi
proficit, vel alteri homini, non autem Deo, dicitur enim Iob
XXXV, si iuste egeris, quid donabis ei, aut quid de manu tua
accipiet? Ergo homo non potest aliquid a Deo mereri.
3. Praeterea, quicumque apud aliquem aliquid meretur, constituit
eum sibi debitorem, debitum enim est ut aliquis merendi mercedem
rependat. Sed Deus nulli est debitor, unde dicitur Rom. XI,
quis prior dedit ei, et retribuetur ei? Ergo nullus a Deo potest
aliquid mereri.
Sed contra est quod dicitur Ierem. XXXI, est merces operi tuo.
Sed merces dicitur quod pro merito redditur. Ergo videtur quod homo
possit a Deo mereri.
Respondeo dicendum quod meritum et merces ad idem referuntur, id enim
merces dicitur quod alicui recompensatur pro retributione operis vel
laboris, quasi quoddam pretium ipsius. Unde sicut reddere iustum
pretium pro re accepta ab aliquo, est actus iustitiae; ita etiam
recompensare mercedem operis vel laboris, est actus iustitiae.
Iustitia autem aequalitas quaedam est; ut patet per philosophum, in
V Ethic. Et ideo simpliciter est iustitia inter eos quorum est
simpliciter aequalitas, eorum vero quorum non est simpliciter
aequalitas, non est simpliciter iustitia, sed quidam iustitiae modus
potest esse, sicut dicitur quoddam ius paternum vel dominativum, ut in
eodem libro philosophus dicit. Et propter hoc, in his in quibus est
simpliciter iustum, est etiam simpliciter ratio meriti et mercedis.
In quibus autem est secundum quid iustum, et non simpliciter, in his
etiam non simpliciter est ratio meriti, sed secundum quid, inquantum
salvatur ibi iustitiae ratio, sic enim et filius meretur aliquid a
patre, et servus a domino. Manifestum est autem quod inter Deum et
hominem est maxima inaequalitas, in infinitum enim distant, et totum
quod est hominis bonum, est a Deo. Unde non potest hominis ad Deum
esse iustitia secundum absolutam aequalitatem, sed secundum
proportionem quandam, inquantum scilicet uterque operatur secundum
modum suum. Modus autem et mensura humanae virtutis homini est a
Deo. Et ideo meritum hominis apud Deum esse non potest nisi secundum
praesuppositionem divinae ordinationis, ita scilicet ut id homo
consequatur a Deo per suam operationem quasi mercedem, ad quod Deus
ei virtutem operandi deputavit. Sicut etiam res naturales hoc
consequuntur per proprios motus et operationes, ad quod a Deo sunt
ordinatae. Differenter tamen, quia creatura rationalis seipsam movet
ad agendum per liberum arbitrium, unde sua actio habet rationem
meriti; quod non est in aliis creaturis.
Ad primum ergo dicendum quod homo inquantum propria voluntate facit
illud quod debet, meretur. Alioquin actus iustitiae quo quis reddit
debitum, non esset meritorius.
Ad secundum dicendum quod Deus ex bonis nostris non quaerit
utilitatem, sed gloriam, idest manifestationem suae bonitatis, quod
etiam ex suis operibus quaerit. Ex hoc autem quod eum colimus, nihil
ei accrescit, sed nobis. Et ideo meremur aliquid a Deo, non quasi
ex nostris operibus aliquid ei accrescat, sed inquantum propter eius
gloriam operamur.
Ad tertium dicendum quod, quia actio nostra non habet rationem meriti
nisi ex praesuppositione divinae ordinationis, non sequitur quod Deus
efficiatur simpliciter debitor nobis, sed sibi ipsi, inquantum debitum
est ut sua ordinatio impleatur.
|
|