|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod aliquis sine gratia
possit mereri vitam aeternam. Illud enim homo a Deo meretur ad quod
divinitus ordinatur, sicut dictum est. Sed homo secundum suam naturam
ordinatur ad beatitudinem sicut ad finem, unde etiam naturaliter
appetit esse beatus. Ergo homo per sua naturalia, absque gratia,
mereri potest beatitudinem, quae est vita aeterna.
2. Praeterea, idem opus quanto est minus debitum, tanto est magis
meritorium. Sed minus debitum est bonum quod fit ab eo qui minoribus
beneficiis est praeventus. Cum igitur ille qui habet solum bona
naturalia, minora beneficia sit consecutus a Deo quam ille qui cum
naturalibus habet gratuita; videtur quod eius opera sint apud Deum
magis meritoria. Et ita, si ille qui habet gratiam, potest mereri
aliquo modo vitam aeternam, multo magis ille qui non habet.
3. Praeterea, misericordia et liberalitas Dei in infinitum excedit
misericordiam et liberalitatem humanam. Sed unus homo potest apud
alium mereri, etiam si nunquam suam gratiam ante habuerit. Ergo
videtur quod multo magis homo absque gratia vitam aeternam possit a Deo
mereri.
Sed contra est quod apostolus dicit, Rom. VI, gratia Dei vita
aeterna.
Respondeo dicendum quod hominis sine gratia duplex status considerari
potest sicut supra dictum est, unus quidem naturae integrae, qualis
fuit in Adam ante peccatum; alius autem naturae corruptae, sicut est
in nobis ante reparationem gratiae. Si ergo loquamur de homine quantum
ad primum statum, sic una ratione non potest mereri absque gratia vitam
aeternam per pura naturalia. Quia scilicet meritum hominis dependet ex
praeordinatione divina. Actus autem cuiuscumque rei non ordinatur
divinitus ad aliquid excedens proportionem virtutis quae est principium
actus, hoc enim est ex institutione divinae providentiae, ut nihil
agat ultra suam virtutem. Vita autem aeterna est quoddam bonum
excedens proportionem naturae creatae, quia etiam excedit cognitionem
et desiderium eius, secundum illud I ad Cor. II, nec oculus
vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit. Et inde est
quod nulla natura creata est sufficiens principium actus meritorii vitae
aeternae, nisi superaddatur aliquod supernaturale donum, quod gratia
dicitur. Si vero loquamur de homine sub peccato existente, additur
cum hac secunda ratio, propter impedimentum peccati. Cum enim
peccatum sit quaedam Dei offensa excludens a vita aeterna, ut patet
per supradicta; nullus in statu peccati existens potest vitam aeternam
mereri, nisi prius Deo reconcilietur, dimisso peccato, quod fit per
gratiam. Peccatori enim non debetur vita, sed mors; secundum illud
Rom. VI, stipendia peccati mors.
Ad primum ergo dicendum quod Deus ordinavit humanam naturam ad finem
vitae aeternae consequendum non propria virtute, sed per auxilium
gratiae. Et hoc modo eius actus potest esse meritorius vitae
aeternae.
Ad secundum dicendum quod homo sine gratia non potest habere aequale
opus operi quod ex gratia procedit, quia quanto est perfectius
principium actionis, tanto est perfectior actio. Sequeretur autem
ratio, supposita aequalitate operationis utrobique.
Ad tertium dicendum quod, quantum ad primam rationem inductam,
dissimiliter se habet in Deo et in homine. Nam homo omnem virtutem
benefaciendi habet a Deo, non autem ab homine. Et ideo a Deo non
potest homo aliquid mereri nisi per donum eius, quod apostolus
signanter exprimit, dicens, quis prior dedit ei, et retribuetur
illi? Sed ab homine potest aliquis mereri antequam ab eo acceperit,
per id quod accepit a Deo. Sed quantum ad secundam rationem, sumptam
ex impedimento peccati, simile est de homine et de Deo, quia etiam
homo ab alio mereri non potest quem offendit prius, nisi ei
satisfaciens reconcilietur.
|
|