|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod homo in gratia
constitutus non possit mereri vitam aeternam ex condigno. Dicit enim
apostolus, ad Rom. VIII, non sunt condignae passiones huius
temporis ad futuram gloriam quae revelabitur in nobis. Sed inter alia
opera meritoria maxime videntur esse meritoriae sanctorum passiones.
Ergo nulla opera hominum sunt meritoria vitae aeternae ex condigno.
2. Praeterea, super illud Rom. VI, gratia Dei vita aeterna,
dicit Glossa, posset recte dicere, stipendium iustitiae vita
aeterna, sed maluit dicere, gratia Dei vita aeterna, ut
intelligeremus Deum ad aeternam vitam pro sua miseratione nos
perducere, non meritis nostris. Sed id quod ex condigno quis
meretur, non ex miseratione, sed ex merito accipit. Ergo videtur
quod homo non possit per gratiam mereri vitam aeternam ex condigno.
3. Praeterea, illud meritum videtur esse condignum quod aequatur
mercedi. Sed nullus actus praesentis vitae potest aequari vitae
aeternae, quae cognitionem et desiderium nostrum excedit. Excedit
etiam caritatem vel dilectionem viae, sicut et excedit naturam. Ergo
homo non potest per gratiam mereri vitam aeternam ex condigno.
Sed contra, id quod redditur secundum iustum iudicium, videtur esse
merces condigna. Sed vita aeterna redditur a Deo secundum iudicium
iustitiae; secundum illud II ad Tim. IV, in reliquo reposita est
mihi corona iustitiae, quam reddet mihi dominus in illa die, iustus
iudex. Ergo homo meretur vitam aeternam ex condigno.
Respondeo dicendum quod opus meritorium hominis dupliciter considerari
potest, uno modo, secundum quod procedit ex libero arbitrio; alio
modo, secundum quod procedit ex gratia spiritus sancti. Si
consideretur secundum substantiam operis, et secundum quod procedit ex
libero arbitrio, sic non potest ibi esse condignitas, propter maximam
inaequalitatem. Sed est ibi congruitas, propter quandam aequalitatem
proportionis, videtur enim congruum ut homini operanti secundum suam
virtutem, Deus recompenset secundum excellentiam suae virtutis. Si
autem loquamur de opere meritorio secundum quod procedit ex gratia
spiritus sancti, sic est meritorium vitae aeternae ex condigno. Sic
enim valor meriti attenditur secundum virtutem spiritus sancti moventis
nos in vitam aeternam; secundum illud Ioan. IV, fiet in eo fons
aquae salientis in vitam aeternam. Attenditur etiam pretium operis
secundum dignitatem gratiae, per quam homo, consors factus divinae
naturae, adoptatur in filium Dei, cui debetur hereditas ex ipso iure
adoptionis, secundum illud Rom. VIII, si filii, et heredes.
Ad primum ergo dicendum quod apostolus loquitur de passionibus
sanctorum secundum eorum substantiam.
Ad secundum dicendum quod verbum Glossae intelligendum est quantum ad
primam causam perveniendi ad vitam aeternam, quae est miseratio Dei.
Meritum autem nostrum est causa subsequens.
Ad tertium dicendum quod gratia spiritus sancti quam in praesenti
habemus, etsi non sit aequalis gloriae in actu, est tamen aequalis in
virtute, sicut et semen arborum, in quo est virtus ad totam arborem.
Et similiter per gratiam inhabitat hominem spiritus sanctus, qui est
sufficiens causa vitae aeternae, unde et dicitur esse pignus
hereditatis nostrae, II ad Cor. I.
|
|